396. Verum enim vero, ut illa quae sequuntur in hoc capite, et in succedentibus de Libero Arbitrio, deque Reformatione et Regeneratione, etc., in luce rationis sistantur clare videnda, necessum est, ut praemittantur aliqua de Voluntate et Intellectu; de Bono et Vero; de Amore in genere de Amore Mundi et Amore Sui in specie; de Externo et Interno Homine; et de mere Naturali et Sensuali Homine. Haec detegentur, ne visus rationalis hominis in percipiendis illis, quae ulterius sequuntur, sit velut in nimbo, et in illo quasi currat per plateas urbis, usque dum non scit viam ad domum. Nam quid theologicum absque intellectu, et nisi hic illustretur dum legitur Verbum, quam sicut lampas in manu absque accensa candela, qualis fuit in manibus quinque virginum stultarum, quae non habebant oleum? De singulis itaque in suo ordine.