True Christian Religion (Chadwick) n. 399

Previous Number Next Number See English 

399. (iii.) De Amore in genere.-1. Ipsa vita hominis est ejus amor, et qualis est amor, talis est vita, immo talis est totus homo: sed amor dominans seu regnans est, qui facit hominem. Hic amor sibi subordinatos habet plures amores, qui sunt derivationes: hi sub alia specie apparent, sed usque singuli illi insunt amori dominanti, et cum illo faciunt unum regnum: amor dominans est sicut illorum rex et caput; is dirigit eos, et per eos, ut per fines medios, spectat et intendit finem suum, qui omnium primarius et ultimus est, et hoc tam directe quam indirecte. [2.] 2. Id quod est amoris dominantis, est quod super omnia amatur. Quod homo super omnia amat, id jugiter est praesens in ejus cogitatione, quia in voluntate, et facit ipsissimam vitam ejus. Ut pro exemplo:- Qui super omnia amat opes, sive sint pecuniae sive possessiones, is continue animo versat quomodo illas sibi comparet, gaudet intime cum acquirit, dolet intime cum amittit; cor ejus est in illis. Qui super omnia amat se, is sui recordatur in singulis, de se cogitat, de se loquitur, propter se agit, vita enim ejus est vita sui. [3.] 3. Homo pro fine habet quod super omnia amat; illud spectat in omnibus et singulis: est in voluntate ejus sicut latens vena fluvii, quae trahit et aufert, etiam cum aliud agit, nam id est quod animat. Tale est quod unus homo apud alium explorat, et quoque videt, et per id vel ducit illum, vel agit cum illo. [4.] 4. Homo prorsus talis est, quale est ejus vitae dominans; per hoc distinguitur ab aliis; secundum hoc fit ejus caelum si bonus, et fit ejus infernum si malus; id est ipsa ejus voluntas, ejus proprium, et ejus natura, est enim ipsum Esse vitae ejus: hoc post mortem non mutari potest, quia id est ipse homo. [5.] 5. Omne jucundum, faustum et felix est cuivis ex amore ejus dominante, et secundum illum; homo enim id jucundum dicit quod amat, quia sentit; quod autem cogitat et non amat, hoc quoque jucundum dicere potest, sed non est jucundum vitae ejus. Jucundum amoris est, quod homini est bonum, ac injucundum quod ei est malum. [6.] 6. Sunt bini amores, ex quibus omnia bona et vera, ut ex ipsis suis fontibus, existunt; et sunt bini amores, ex quibus omnia mala et falsa. Bini amores ex quibus omnia bona et vera, sunt amor in Dominum et amor erga proximum; at bini amores, ex quibus omnia mala et falsa, sunt amor sui et amor mundi. Hi bini amores quando dominantur, sunt illis binis amoribus prorsus oppositi. [7.] 7. Bini amores [[1]ex quibus omnia bona et vera,] qui, ut dictum est, sunt amor in Dominum et amor erga proximum, faciunt caelum apud hominem, nam illi regnant in caelo; et quia faciunt caelum apud hominem etiam faciunt ecclesiam apud illum. Bini amores ex quibus omnia mala et falsa, qui ut dictum est, sunt amor sui et amor mundi, faciunt infernum apud hominem, nam illi regnant in inferno; consequenter etiam destruunt ecclesiam apud illum. [8.] 8. Bini amores, ex quibus omnia bona et vera, qui, ut dictum est, sunt amores caeli, aperiunt et formant internum spiritualem hominem, quia ibi resident: bini autem amores, ex quibus omnia mala et falsa, qui, ut dictum est, sunt amores inferni, quando dominantur, claudunt et destruunt internum spiritualem hominem, ac faciunt ut homo sit naturalis et sensualis secundum quantum et quale dominii illorum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church