True Christian Religion (Chadwick) n. 412

Previous Number Next Number See English 

412. Illi, qui non sciunt quid proximus in genuino sensu, opinantur quod non alius sit quam homo in singulari, et quod beneficia ei praestare sit amare proximum. Sed proximus et amor in illum se latius extendit, ascendit enim sicut multiplicantur homines. Quis non potest comprehendere, quod amare plures homines in congregatione, sit plus amare proximum, quam unum in singulari e congregatione? Quare quod societas minor et major sit proximus, est causa, quia illa est homo in plurali. Inde sequitur quod qui amat societatem, amet illos ex quibus societas consistit; quapropter qui societati bene vult et bene facit, ille consulit singulis. Societas est sicut unus homo; etiam illi qui intrant illam, componunt sicut unum corpus, et distinguuntur inter se sicut membra in uno corpore. Dominus et ab Ipso angeli, cum despiciunt in terram, integram societatem non aliter vident, quam sicut unum hominem, ac formam ejus ex qualitatibus illorum. Datum etiam est mihi videre societatem quandam in caelo prorsus sicut unum hominem, in simili statura in qua homo in mundo. [2.] Quod plenior amor erga proximum sit amor erga societatem, quam erga hominem separatum aut individuum, se manifestat in eo, quod dignitates dispensentur secundum praefecturas super societates, et illis honores secundum usus quos praestant. Sunt enim officia in mundo superiora et inferiora in subordinatione secundum plus et minus universale regimen super societates; et ille est rex, cui universalissimum regimem est; et cuivis secundum amplitudinem muneris, et simul bona usus quae praestat, est remuneratio, gloria, et communis amor. [3.] Sed moderatores hujus saeculi possunt usus facere et consulere societati, et usque non amare proximum; quemadmodum illi qui usus faciunt et consulunt propter mundum, et propter se, ut appareant, aut ut mereantur ad dignitates superiores evehi: sed hi tametsi non discernuntur in mundo, usque discernuntur in caelo; quare [1]illi qui ex amore erga proximum praestiterant usus, praeficiuntur etiam ut moderatores societati caelesti, et ibi in splendore et honore sunt; sed hi usque non in his ponunt cor, sed in usibus. Ceteri autem, qui ex amore mundi et sui fecerunt usus, rejiciuntur.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church