True Christian Religion (Chadwick) n. 423

Previous Number Next Number See English 

423. Quod hoc sit ipsa charitas, est quia haec definiri potest, quod sit bonum facere proximo cottidie et continue, non solum proximo in singulari, sed etiam proximo in plurali; et hoc non fieri potest nisi quam per bonum et justum in officio, negotio et opere, in quo quisque est, et cum quibus in aliquo commercio est; hoc enim cottidie facit; et cum non facit, usque continue insidet menti ejus, et id cogitat ac intendit. Homo qui ita charitatem exercet, is plus et plus fit charitas in forma; nam justitia et fidelitas formant mentem ejus, et exercitia corpus ejus, et successive ex forma sua non aliud vult et cogitat quam talia quae charitatis sunt. Hi tandem fiunt sicut illi, de quibus in Verbo, quod legem cordibus suis inscriptam habeant. Hi quoque non ponunt meritum in operibus, quoniam non cogitant de eo, sed de debito, quod ita facere deceat civem. Sed homo nequaquam potest ex spirituali justitia et fidelitate agere ex se; omnis enim homo hereditario trahit a parentibus, ut bonum et justum propter se et mundum agat, et nullus propter bonum et justum: quare qui Dominum colit, et ab Ipso, dum ex se, agit, is modo charitatem spiritualem adipiscitur, et per exercitia imbuit.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church