435. [XII.] Quod primum charitatis sit amovere mala, et secundum ejus facere bona, quae usui proximo sunt.
In doctrina charitatis primas partes tenet hoc, quod primum charitatis sit non facere malum proximo, et secundas, facere bonum illi. Hoc dogmaticum est sicut janua ad doctrinam charitatis. Notum est, quod cujusvis hominis voluntati a nativitate insideat malum; et quia omne malum spectat hominem prope se et procul a se, et quoque societatem et patriam, sequitur quod malum hereditarium sit malum contra proximum in omni gradu. Homo ex ipsa ratione potest videre, quod quantum malum voluntati insidens non removetur, tantum bonum quod facit, illo malo impregnatum sit; est enim tunc malum intus in bono, sicut nucleus in crusta, et sicut medulla in osse; quare tametsi bonum, quod fit ab homine tali, apparet ut bonum, usque intrinsecus non est bonum; est enim sicut crusta nitida, intra quam nucleus est erosus a vermibus; et est sicut amygdalum album, intra quod est putredo, e qua venae putres usque ad superficiem prorepunt. [2.] Malum velle et bonum facere, sunt in se duo opposita; malum enim est odii contra proximum, et bonum est amoris erga proximum; seu malum est hostis proximi, et bonum est amicus ejus. Illa duo non possunt in una mente dari, hoc est, in interno homine malum, et in externo homine bonum; si datur, est bonum in externo sicut vulnus palliative curatum, in quo intus est sanies putrescens. Homo tunc est sicut arbor cujus radix est obsoleta, et tamen producit fructus qui extrinsecus apparent sicut fructus saporis et usus, sed intrinsecus sunt tetri et inutiles; sunt etiam sicut scoriae rejectae, quae extrinsecus politae et pulchre coloratae pro lapidibus pretiosis venditantur: verbo sunt sicut ova bubonis, de quibus inducitur fides quod sint ova columbae. [3.] Sciat homo, quod bonum, quod homo facit corpore, procedat a spiritu ejus, seu ex interno homine; internus homo est spiritus ejus qui vivit post mortem; quare dum homo rejicit corpus, quod fecit externum ejus hominem, tunc totus quantus est in malis, et in his se jucundat, et aversatur bonum sicut infestum vitae suae. [4.] Quod homo non possit facere bonum, quod in se bonum est, priusquam remotum est malum, docet Dominus multis in locis:
"Non colligunt de spinis uvam, aut de tribulis ficus:....putris arbor non potest fructus bonos facere" (Matth. vii. 16-18). "Vae vobis Scribae et Pharisaei...;purgatis exterius poculi et patinae, interiora vero sunt plena rapina et intemperantia. Pharisaee caece, purga prius interius poculi et patinae, ut fiat etiam exterius mundum" (Matth. xxiii. 25, 26). Et apud Esaiam:
"Lavate vos,...removete malitiam operum vestrorum...;cessate malum facere: discite bonum facere, quaerite judicium;....tunc si fuerint peccata vestra sicut coccinea, sicut nix albescent, si rubra fuerint sicut purpura, sicut lana erunt" (i. 16-18).