True Christian Religion (Chadwick) n. 442

Previous Number Next Number See English 

442. Probe sciendum est, quod charitas et fides in Dominum arcte conjunctae sint; inde qualis est fides, talis est charitas. Quod Dominus, Charitas et Fides unum faciant, sicut vita, voluntas et intellectus, et quod si dividuntur, unumquodvis pereat, sicut unio dilapsa in pollinem, videatur supra (n. 362 seq.): et quod Charitas et Fides simul sint in Operibus bonis (n. 373-377). Inde sequitur, quod qualis est fides, talis sit charitas; et quod qualis est fides et charitas simul, talia sint opera. Nunc si fides est, quod omne bonum, quod homo facit sicut ex se, sit a Domino, est homo tunc causa instrumentalis ejus, et Dominus causa principalis; quae duae causae apparent coram homine una; cum tamen causa principalis est omne in omnibus causae instrumentalis. Inde sequitur, quod si homo credit quod omne bonum, quod in se bonum est, sit a Domino, non ponat meritum in operibus; et in eo gradu, quo haec fides apud hominem perficitur, a Domino aufertur illi phantasia de merito. Homo in hoc statu exercitia charitatis in abundantia absque timore meriti facit, et demum percipit jucundum spirituale charitatis, et tunc incipit aversari meritum ut noxium vitae suae. Meritum a Domino facile abstergitur apud illos qui imbuunt charitatem per quod juste et fideliter agant in opere, negotio et officio in quo sunt, et cum quibus in aliquo commercio sunt (de quibus supra, n. 422-424). Sed meritum aegre aufertur ab illis qui credunt charitatem comparari per eleemosynas et opitulationes indigentium; nam hi dum operantur illa, mente sua primum aperte, et dein tacite, mercedem volunt, et meritum attrahunt.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church