True Christian Religion (Chadwick) n. 444

Previous Number Next Number See English 

444. Quod moralis vita, dum simul est spiritualis, sit charitatis vita, est quia exercitia moralis vitae et charitatis sunt eadem; charitas enim est bene velle proximo, et inde bene agere cum illo; hoc etiam est vitae moralis. Lex spiritualis est haec Domini:

"Omnia..quaecunque volueritis, ut faciant vobis homines, sic et vos facite illis: haec..est lex et prophetae" (Matth. vii. 12). Eadem haec lex est universalis vitae moralis. Sed omnia charitatis opera recensere, et illa cum operibus vitae moralis conferre, est plurium paginarum opus; sint modo illustrationi sex praecepta secundae tabulae legis decalogi, quae quod sint praecepta vitae moralis, cuivis patet, quae quod etiam contineant omnia quae amoris erga proximum sunt, videatur supra (n. 329-331). Quod charitas impleat illa omnia, constat ex his apud Paulum: "Amate vos invicem, qui enim amat alterum, legem implevit; nam illud, Non moechaberis, Non occides, Non furaberis, Non falsus testis eris, Non concupisces, et si quid aliud mandatum, in hoc verbo comprehenditur, Amabis proximum ut te ipsum; charitas proximo non malum facit; plenitudo legis est charitas" (Rom. xiii. 8-10). Qui ex solo externo homine cogitat, ille non potest non mirari quod septem praecepta secundae tabulae a Jehovah super monte Sinai cum tanto miraculo promulgata sint, cum tamen eadem illa in omnibus regnis in terris, proinde etiam in Aegypto, unde filii Israelis nuper venerunt, fuerunt praecepta legis justitiae civilis, nam absque illis nullum regnum subsistit. Sed quod a Jehovah promulgata sint, et insuper tabulis lapideis digito Ipsius inscripta, fuit causa, ut non solum essent praecepta societatis civilis, et sic vitae moralis naturalis, sed etiam praecepta societatis caelestis, et sic vitae moralis spiritualis; ita quod facere contra illa, non modo esset facere contra homines, sed etiam contra Deum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church