True Christian Religion (Chadwick) n. 463

Previous Number Next Number See English 

463. Caput Octavum. -----

DE LIBERO ARBITRIO. [1]

Antequam accinctus accedo ad tradendum Doctrinale Novae Ecclesiae de Libero Arbitrio, necessum est ut praemittantur illa quae hodierna ecclesia in libris suis dogmaticis de illo tradit; quoniam nisi hoc fiat, potest homo, cui sana ratio et religio est, credere, quod non operis pretium sit de illo aliquod novum scribere: diceret enim secum, "Quis non scit, quod homini liberum arbitrium in spiritualibus sit? Quid alioqui foret, quod sacerdotes praedicarent, ut credant in Deum, ut convertant se, ut vivant secundum praecepta in Verbo, ut pugnent contra concupiscentias carnis suae, utque se parent novam creaturam;" praeter similia plura. Quare secum non potest aliter cogitare, quam quod illa modo voces venti essent, si non aliquod liberum arbitrium in rebus salutis foret, et quod illud, negare esset delirum quia contra sensum communem. At quod usque hodierna ecclesia in contrarium eat, et illud extra templa sua ejiciat, constare potest ex libro Formula Concordiae appellato, in quem Evangelici jurant, ex illis ibi quae sequuntur. Quod similis doctrina et inde fides de libero arbitrio sit apud Reformatos, ita similis in universo Christiano orbe, proinde in Germania, Suecia, Dania, Anglia et Hollandia, constat ex libris dogmaticis illorum. Haec itaque sunt transumpta ex Formula Concordiae, editionis Lipsiensis, anno 1756.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church