True Christian Religion (Chadwick) n. 466

Previous Number Next Number See English 

466. [II] QUOD IN HORTO EDENIS POSITAE SINT DUAE ARBORES, UNA VITAE ET ALTERA SCIENTIAE BONI ET MALI, SIGNIFICET QUOD HOMINI LIBERUM ARBITRIUM IN SPIRITUALIBUS DATUM SIT.

Quod per Adamum et Chaivam in Libro Mosis non intelligantur homines primum creati, a multis creditum est, et ad confirmandum adduxerunt argumenta de Praeadamitis ex computis et chronologiis apud aliquas gentes; tum etiam ex affato Caini primogeniti Adami ad Jehovam, "Vagus et agitatus ero in terra, ut quisquis offenderit me, occidat me. .... Quare posuit Jehovah Caino signum, quod non occisirus sit illum quisquis offenderit eum" (Genes. iv. 14, 15);

Et postquam exiverat e faciebus Jehovae, habitaverit in terra Nod, et aedificaverit urbem" (vers. 16, 17);

consequenter quod terra ante Adamum fuerit inhabitata. Quod autem per Adamum et ejus uxorem intelligatur Antiquissima Ecclesia in hac tellure, in Arcanis Caelestibus, a me Londini editis, pluribus demonstratum est; et ibi etiam, quod per "hortum Edenis" intelligatur sapientia hominum illius ecclesiae, et per "arborem vitae" Dominus in homine et homo in Domino, et per "arborem scientiae boni et mali," homo non in Domino sed in suo proprio, quales est qui credit quod omnia faciat a se, etiam bonum; et quod per "esum" ex hac arbore intelligatur appropriatio mali.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church