True Christian Religion (Chadwick) n. 470

Previous Number Next Number See English 

470. [III] QUOD HOMO NON SIT VITA, SED RECEPTACULUM VITAE A DEO.

Communiter creditur, quod vita sit in homine, ejus, ita quod non modo sit receptaculum vitae, sed etiam Vita. Quod ita communiter credatur, est ex apparentia, quia vivit, hoc est, sentit, cogitat, loquitur et agit prorsus ut ex se; quare hoc, quod homo sit receptaculum vitae, et non Vita, non potest non videri, quam ut quoddam nondum auditum, aut sicut paradoxon, sensuali cogitationi, quia apparentiae, adversum. Causam fallacis hujus fidei, quod homo etiam sit Vita, consequenter quod vita homini sit increata, et postea per traducem ingenerata, deduxi ex apparentia; sed causa fallaciae ex apparentia est, quod plerique hodie sint naturales, et pauci spirituales, et naturalis homo judicat ex apparentiis et inde fallaciis. et hae e diametro contra hanc veritatem sunt quod homo sit modo receptacalum vitae, et non Vita. [2] Quod homo non sit Vita, sed receptaculum vitae a Deo, constat ex evidentibus his testimoniis, quod omnia, quae creata sunt, in se finita sint, et quod homo, quia finitus, non potuerit creari nisi ex finitis. Quare in Libro Creationis dicitur, quod Adam ex terra et ejus pulvere factus sit, ex quo etiam nominatus est, Adam enim significat terrae humum; et omnis homo non actualiter consistit, nisi ex talibus quae in terra sunt, et ex terra in atmosphaeris. Illa quae in atmosphaeris ex terra sunt, homo insorbet per pulmones, et per poros totius corporis, et crassiora per cibos e terrenis confectos. [3] Quod autem spiritum hominis concernit, etiam ille a finitis creatus est. Quid spiritus hominis nisi receptaculum vitae mentis? Finita ex quibus ille, sunt spirituales substantiae, quae in mundo spirituali sunt, et in terram nostram etiam collatae, et inibi reconditae: quae nisi simul cum materialibus inessent, non aliquod semen potuisset impregnari ab intimis, et inde mirabiliter excrescere absque ulla deviatione a primo stamine usque ad fructus, et ad nova semina; nec aliqui vermes procrearentur ex effluviis e terra, et ex exspiratione halituum e vegetabilibus, e quibus atmosphaerae impregnatae sunt. [4] Quis potest ex ratione cogitare, quod Infinitum possit aliud quam finitum creare, et quod homo, quia est finitus, {1}sit aliud quam forma, quam Infinitum vivificare potest ex vita in se; et hoc intelligitur per haec:

"Formavit Jehovah Deus hominem, pulverem de terra; et inspiravit in nares ejus animam vitarum" (Gen. ii. 7). Deus, quia infinitus est, est Vita in Se Ipso; hanc non potest creare et sic transcribere in hominem, nam hoc foret facere illum Deum; quod hoc factum sit, fuit insania serpentis seu diaboli, et ab illo Chaivae et Adami, nam dixit Serpens, "Quo die cum ederitis" de fructu hujus arboris, "aperientur oculi vestri, et eritis sicut Deus" (Gen. iii. 5). [5] Quod dira haec persuasio, quod Deus Se transfuderit et transcripserit in homines, fuerit hominibus Antiquissimae Ecclesiae in fine ejus quando consummata est, ex ore illorum audivi; et hi propter horrendam illam fidem, quod sic dii essent, jacent profunde occultati in Caverna, ad quam nemo potest prope accedere, nisi interiore vertigine actus succumbat. Quod per Adamum et ejus uxorem intelligatur et describatur Antiquissima Ecclesia, in praecedente articulo notum factum est.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church