True Christian Religion (Chadwick) n. 5

Previous Number Next Number See English 

5. De Unitate Dei. Quoniam agnitio Dei ex cognitione Ejus est ipsa essentia et anima omnium in universa Theologia, necessum est ut exordium fiat de Unitate Dei, quae in ordine per articulos demonstrabitur; qui erunt, - (i.) Quod tota Scriptura Sacra, et inde Doctrinae Ecclesiarum in Christiano orbe, doceant quod Deus unus sit. (ii.) Quod universalis influxus [a Deo] in animas hominum sit, quod Deus sit, et quod unus. (iii.) Inde est, quod in universo mundo non detur gens, cui religio et sana ratio, quae non agnoscit Deum, et Deum unum esse. (iv.) Quod qualis ille Deus unus est, gentes et populi abiverint et abeant in diversum, ex pluribus causis. (v.) Quod Ratio humana ex multis in mundo percipere aut concludere possit, si vult, quod Deus sit, et quod unus sit. (vi.) Quod nisi unus Deus foret, non potuisset Universum creari et conservari. (vii.) Quod homo, qui non agnoscit Deum, ab ecclesia sit excommunicatus, et damnatus. (viii.) Quod apud hominem, qui non agnoscit unum Deum, sed plures, nihil ecclesiae cohaereat. Sed haec singulatim evolventur.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church