50. (i.) Quod Divinae Sapientiae ex Divino Amore sit Omnipotentia, Omniscientia, et Omnipraesentia. - Quod Divinae Sapientiae ex Divino Amore sit Omnipotentia, Omniscientia et Omnipraesentia, non autem Divino Amori per Divinam Sapientiam, est arcanum e caelo quod nondum in alicujus intellectu illuxit; quia nullus adhuc scivit quid amor in sua essentia, et quid sapientia inde In sua, et minus adhuc de influxu unius in alterum; qui est quod amor cum omnibus et singulis sui influat in sapientiam, et in hac resideat sicut rex in suo regno, aut sicut herus in sua domo, ac omne regimen justitiae relinquat suo judicio; et quia justitia est amoris, et judicium est sapientiae, omne regimen amoris relinquat suae sapientiae. Sed hoc arcanum foenerabitur lucem in sequentibus; interea inserviat hoc ut canon. Quod Deus omnipotens, omniscius, et omnipraesens sit per Sapientiam Amoris sui, intelligitur etiam per haec apud Johannem:
"In principio erat verbum, et verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. ....Omnia per Ipsum facta sunt, et sine Ipso factum est nihil quod factum est. In Ipso Vita erat, et Vita erat Lux hominum; ....et mundus per Ipsum factus est: ....et verbum Caro factum est" (cap. i. 1, 3, 4, 10, 14):
per "Verbum" ibi intelligitur Divinum Verum, seu quod in idem recidit, Divina Sapientia; quare etiam vocatur Vita et Lux, ac Vita et Lux non aliud sunt quam Sapientia.