True Christian Religion (Chadwick) n. 519

Previous Number Next Number See English 

519. Quales illi sunt, illustrari potest per comparationes: sunt sicut templa in quibus sunt modo spiritus Draconis, et illi qui per "locustas" in Apocalypsi intelliguntur, congregati; et sunt sicut pulpita ibi, ubi non est Verbum, quia repostum sub pedibus. Sunt sicut parietes incrustati, et incrustatio pulchre colorata; intra quos apertis fenestris volitant ululae, et dirae noctis aves. Sunt sicut sepulcra dealbata, in quibus sunt ossa mortuorum. Sunt sicut monetae ex amurcis seu arefactis fimis factae et auro obductae. Sunt sicut cortices et codices circum putre lignum: ac sicut vestes filiorum Aharonis circum leprosum corpus; immo sicut ulcera, intra quae sanies, obducta tenui cute, quae creduntur sanata. Quis non scit, quod sanctum externum et profanum internum non una concordent? Tales etiam prae aliis timent se explorare; quare non plus sentiunt vitiosa in se, quam nidorosa et graveolentia in ventriculis et in illis, antequam in latrinam ejecta sunt. Sed tenendum est, quod illi, de quibus hactenus dictum est, non confundendi sint cum illis qui bene agunt et bene credunt; nec cum illis qui paenitentiam ab aliquibus peccatis agunt, et ex parili confessione orali, dum in cultu, et plus dum in tentatione spirituali, secum loquuntur aut orant: nam communis illa confessio et praecedit et sequitur reformationem et regenerationem.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church