52. (ii.) Quod Dei Omnipotentia, Omniscientia, et Omnipraesentia non possint cognosci, nisi sciatur quid Ordo, et nisi sciantur haec ejus, quod Deus sit Ordo, et quod una cum creatione introduxerit ordinem, tam in universum, quam in omnia et singula ejus. - Quot et quales fatuitates in mentes humanas, et inde per capita instauratorum in ecclesiam irrepserunt, per quod non intellexerint ordinem, in quem Deus universum, ac omnia et singula ejus creavit, ex sola recensione illarum in sequentibus constare poterit. Sed hic primum aperiemus Ordinem per quandam generalem definitionem ejus, quae haec est: - Quod Ordo sit qualitas dispositionis, determinationis et activitatis partium, substantiarum aut entium, quae faciunt formam; unde status; cujus perfectionem sapientia ex suo amore producit, aut cujus imperfectionem insania rationis ex cupiditate ex cudit. In hac definitione nominantur substantia, forma, et status; et per substantiam simul intelligimus formam, quia omnis substantia est forma, ac qualitas formae est status ejus, cujus perfectio aut imperfectio ex ordine resultat. Sed haec, quia metaphysica sunt, non possunt nisi in caligine esse; at haec discutietur in sequentibus per applicationes ad exempla, quae illustrabunt.