522. Quod omne malum nisi removetur, apud hominem maneat, et quod homo si in suis malis manet, non possit salvari, ex se consequitur; quod non aliquod malum possit removeri nisi a Domino apud illos qui credunt in Ipsum, et amant proximum, ex anteactis evidenter constare potest; imprimis ex his in capite de Fide, Quod Dominus, charitas et fides unum faciant, sicut vita, voluntas et intellectus, et si dividuntur, unumquodvis pereat sicut unio dilapsa in pollinem; et ex his ibi, Quod Dominus sit Charitas et Fides in homini, et quod homo sit charitas et fides in Domino. Sed quaeritur, Quomodo homo in illam unionem intrare potest Respondetur, quod non possit, nisi mala sua quoad partem removeat per paenitentiam. Dicitur, ut homo removeat, quia Dominus absque cooperatione hominis non immediate id facit quod etiam in eodem capite, et in sequente de Libero Arbitrio, plene ostensum est.