True Christian Religion (Chadwick) n. 560

Previous Number Next Number See English 

560. [1] Adorare aliquem vicarium super terra, aut invocare aliquem sanctum, ut Deum, non plus valet in caelo, quam sicut supplicare ad solem, lunam, et astra, et quaerere divinatorem de responso, et credere effato ejus, quod vanum est. Hoc foret etiam sicut adorare templum et non Deum in templo: et foret sicut supplicare servum regis, portantem manu sceptrum et coronam ejus, de honoribus gloriae, et non ipsum regem: et hoc irritum foret, sicut abstracte a subjectis osculari splendorem purpurae, gloriam, lucem, aureos radios solis, et solum nomen. Pro illis, qui talia faciunt, sint haec, apud Johannem:

"Manemus in veritate in Jesu Christo, Hic est verus Deus et vita aeterna; filioli, cavete vobis ab idolis" (1 Epist. v. 20, 21).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church