True Christian Religion (Chadwick) n. 562

Previous Number Next Number See English 

562. Quaesivi multos ex Reformatis in mundo spirituali, cur non paenitentiam actualem egerunt, cum tamen hoc illis injunctum fuit, tam in Verbo, quam in Baptismate, et quoque ante Sanctam Communionem in omnibus illorum ecclesiis; et responderunt varia. Quidam, quod satis sit contritio, et tunc oralis confessio, quod peccator sit. Quidam, quod talis paenitentia, quia fit operante homine ex sua voluntate, non coincidat cum fide universaliter recepta. Quidam, "Quis potest se explorare cum scit quod merum peccatum sit ? Hoc foret sicut immittere rete in lacum a fundo ad superficiem plenum caeno, in quo vermes noxiae." Quidam, "Quis potest tam penitus se introspicere, ut videat in se peccatum Adami, ex quo omnia actualia sua mala scaturiverunt? Suntne haec una cum illo per aquas baptismatis abluta, et per meritum Christi abstersa et contecta? Quid tunc paenitentia nisi impositio, quae conscientiosos graviter turbat. Sumusne ex Evangelio sub gratia, et non sub dura istius paenitentiae lege?" praeter plura. Quidam dixerunt, quod dum intendunt se explorare, occupet illos formido et terror, sicut viderent monstrum juxta lectum tempore diluculi. Ex his patefactae sunt causae, cur paenitentia actualis in Christiano Reformato orbe sit sicut in situ et rejecta. [2.] Et quaesivi in praesentia illorum quosdam Romano-Catholicae religioni addictos de actuali illorum confessione coram suis ministris, num illa refractaria fuerit; et reponderunt, quod postquam initiati sunt in illam, non timuerint recensionem delictorum suorum coram confessionario non severo, et quod cum quadam voluptate collegerint illa, et hilariter enuntiaverint leviora, at graviora aliquantum timide; et quod quotannis ad constitutum suum ex more libere redierint, et quod post absolutionem in festivitatem: tum quod omnes aspiciant sicut impuros, qui non aperire cordis sui inquinamenta volunt. His auditis Reformati, qui praesentes erant, aufugerunt; quidam ridentes et cachinnantes, quidam stupescentes et tamen laudantes. [3.] Postea accesserunt aliqui eidem ecclesiae adscripti, sed commorati in regionibus ubi Reformati; qui ex usu ibi solenni, non specialem, ut fratres illorum alibi, sed modo communem confessionem coram clavigero suo ediderunt. Hi dixerunt, quod scrutari se, evestigare et evulgare mala sua actualia et secreta cogitationis prorsus non potuerint, et quod sensiverint id ita repugnabile et terrificum, sicut velle transire fossam ad vallum, ubi stat miles armatus et clamat, "Ne accede." Ex his nunc patet, quod actualis paenitentia facilis sit apud illos, qui aliquoties illam egerunt, sed summe refractaria illis qui non egerunt.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church