True Christian Religion (Chadwick) n. 567

Previous Number Next Number See English 

567. His adjicientur sequentia Memorabilia. Primum hoc :-

Subito correptus sum morbo paene letali: totum caput ingravatum erat; immissus fuit fumus pestilentus ex Hierosolyma, quae vocatur "Sodoma et Aegyptus" (Apoc. xi. 8); fui semimortuus cum saevo dolore, exspectavi extremum: ita jacui in meo lecto per tres dies et dimidium. Spiritus meus talis factus est. et ex illo corpus meum. Et tunc audivi circum me voces dicentium, "En jacet in platea urbis nostrae mortuus, qui praedicavit paenitentiam in remissionem peccatorum, et solum Christum hominem." Et interrogabant aliquos e clero, num ille sepultura dignus sit. Dixerunt quod non: "Jaceat ac spectetur." Et abibant, redibant, subsannabant. Ex veritate ita mihi contigit, cum explicabatur caput undecimum Apocalypseos. Auditae sunt tunc voces subsannantium graves, imprimis hae: "Quomodo potest paenitentia agi absque fide? Quomodo potest Christus homo adorari ut Deus? Dum gratis salvamur absque ullo nostro merito, quid opus tunc nisi sola fide quod Deus Pater miserit Filium, qui damnationem legis auferret, imputaret nobis meritum Ipsius, et sic coram Se justificaret nos, et absolveret nos praecone sacerdote a peccatis, et tunc daret Spiritum Sanctum, qui omne bonum in nobis operetur? Annon haec sunt secundum Scripturam, et quoque secundum rationem?" His cohors adstans adplaudebat. [2.] Audiebam haec. nec potui respondere, quia jacui paene mortuus: at post tres dies et dimidium spiritus meus convaluit, et quoad illum exivi e platea in Urbem, et dixi iterum, "Paenitentiam agite, et credite in Christum, et remittentur vobis peccata, et salvabimini, et si non, peribitis. Annon Ipse Dominus praedicavit paenitentiam in remissionem peccatorum, ac ut crederent in Ipsum? Annon mandavit discipulis ut idem praedicarent. Anne plenaria securitas vitae sequitur vestrae fidei dogma?" Sed dixerunt, "Quid garris; Filiusne satisfecit? Paterne id imputat? nos qui credidimus hoc, justificat. Ducimur sic spiritu gratiae; quid tunc in nobis peccatum? quid tunc cum nobis mors? Capis hoc Evangelium, praeco peccati et paenitentiae?" Sed tunc exivit vox e caelo, dicens, "Quid fides impaenitentis nisi mortua? Venit finis, venit finis super vos securos, in oculis vestris inculpatos, in fide vestra justificatos. satanae." Et subito tunc barathrum aperiebatur in medio urbis, seque dilatavit, et domus super domum cecidit, et absorpti sunt, et mox e lata voragine ebullivit aqua. et inundavit vastitatem. [3.] Quando ita demersi sunt, et visi inundati, desiderabam scire sortem illorum in profundo, et dictum est mihi e caelo, "Videbis et audies." Et tunc coram oculis meis disparatae sunt aquae, quibus inundati visi sunt, quia aquae in mundo spirituali sunt correspondentiae, et inde apparent circum illos qui in falsis sunt; et tunc mihi visi in fundo arenoso, ubi strues e lapidibus congestae, inter quas currebant, et lamentabantur quod ex magna sua urbe conjecti essent. Et vociferabantur et clamabant, "Cur hoc nobis? Annon sumus per fidem nostram mundi, puri, justi, sancti; annon sumus per fidem nostram, mundati, purificati, justificati, sanctificati?" Et alii, "Annon sumus per fidem nostram tales facti, ut coram Deo Patre appareamus, videamur, reputemur, et coram angelis declaremur mundi, puri, justi et sancti? sumusne reconciliati, propitiati, expiati, et sic exsoluti, abluti, et abstersi a peccatis? sublatane est a Christo damnatio legis? Cur itaque ut damnati huc conjecti sumus? Audivimus ab audace praecone peccati in magna nostra urbe, `Credite in Christum, et agite paenitentiam.' Annon credidimus in Christum, cum in meritum Ipsius; et annon egimus paenitentiam. cum confessi sumus quod simus peccatores? Cur itaque hoc nobis evenit?" [4.] Sed tunc audita est vox ad illos a latere, "An scitis ullum peccatum in quo estis? an usquam exploravistis vos? an ideo fugistis aliquod malum ut peccatum contra Deum (et qui non fugit illud, est in illo)? Estne peccatum diabolus? Quare estis de quibus Dominus dicit, `Tunc incipietis dicere, Edimus coram Te et bibimus, et in plateis nostris docuisti. Sed dicet, Dico vobis, non novi vos unde estis; discedite a Me omnes operarii iniquitatis" (Luc. xiii. 26, 27; ut et de quibus Matth. vii. 22, 23). Abite itaque, quisque in suum locum. Videtis aperturas in cavernas; intrate illuc, et dabitur ibi cuique vestrum suum opus ad faciendum, et tunc cibus ad mensuram operis; si non, usque fames urgebit vos ad intrandum." [5.] Postea vox e caelo facta est ad quosdam super terra, qui extra urbem illam magnam fuerunt (de quibus etiam [Apoc.] xi. 13), dicens alte, "Cavete vobis, cavete vobis a consociatione cum similibus. Annon potestis intelligere, quod mala, quae vocantur peccata et iniquitates, immundum et impurum reddant hominem? Quomodo potest homo ab illis mundari et purificari, quam per actualem paenitentiam, et per fidem in Dominum Jesum Christum? Actualis paenitentia est, explorare se, cognoscere et agnoscere sua peccata, se reum facere, confiteri illa coram Domino, implorare opem et potentiam resistendi in is, et sic desistere ab illis, et novam vitam agere. et haec omnia sicut a vobis. Facite ita semel aut bis in anno, quando acceditis ad Sanctam Communionem, et postea cum peccata, quorum reos vos fecistis, recurrunt; tunc vobiscum dicatis, `Non volumes illa, quia sunt peccata contra Deum.' Haec est paenitentia actualis. [6.] Quis non potest intelligere, quod qui non explorat et videt sua peccata, maneat in illis? omne enim malum a nativitate jucundum est; jucundum enim est, vindicare, scortari, defraudare, blasphemare, imprimis dominari ex amore sui annon jucundum facit ut non videantur? et si forte dicitur quod peccata sint, annon ex jucundo illorum excusatis illa, immo per falsa confirmatis quod peccata non sint, et sic manetis in illis, et facitis illa postea plus quam prius, et hoc eousque dum non scitis quid peccatum, immo num sit peccatum? Aliter fit cuivis, qui paenitentiam actualiter egit: ille mala sua, quae cognovit et agnovit, vocat peccata, ac ideo incipit illa fugere et aversari, et tandem jucundum illorum sentire injucundum; et quantum hoc fit, tantum videt et amat bona, et tandem sentit horum jucundum, quod est jucundum angelorum caeli. Verbo, quantum quis rejicit diabolum ad tergum, tantum adoptatur a Domino, et ab Ipso docetur, ducitur, detinetur a malis, et tenetur in bonis. Haec via est, et non alia ab inferno ad caelum." [7.] Hoc mirabile est, quod quaedam insita renuentia, tergiversatio et aversatio pro paenitentia actuali sit Reformatis; quae tanta est, ut non possint adigere semet ad explorandum se, et ad videndum sua peccata, et ad confitendum ea coram Deo; est sicut horror invadat illos dum id intendunt. Quaesivi permultos in mundo spirituali de eo, et dixerunt omnes, quod hoc sit supra vires illorum. Cum audiverunt quod pontificii usque hoc faciant, hoc est, quod explorent se, et palam confiteantur peccata sua coram monacho, valde mirati sunt, et insuper quod Reformati non possint id facere in occulto coram Deo, tametsi id illis aeque injunctum est antequam ad Sacram Cenam accedunt. Et quidam ibi inquisiverunt cur hoc, ac invenerunt quod sola fides talem impaenitentiae statum et tale cor induxerit. Et tunc datum est illis videre, quod illi ex Pontificiis, qui adorant Christum, et non invocant sanctos, salventur. [8.] Post haec auditum est sicut tonitru, et vox loquens e caelo, dicens, "Miramur; dic ad coetum Reformatorum, `Credite in Christum, et agite paenitentiam, et salvabimini.'" Et dixi; et insuper, "Estne Baptismus sacramentum paenitentiae, et inde introductio in ecclesiam? Quid aliud patrini pro baptizando spondent, quam ut abdicet diabolum et ejus opera? Estne Sacra Cena sacramentum paenitentiae, et inde introductio in caelum? Diciturne ad communicantes, ut omnino ante accessionem paenitentiam agant? Estne Catechismus Doctrina universalis Ecclesiae Christianae, docens paenitentiam? Diciturne ibi in sex praeceptis secundae tabulae, Hoc et illud malum non facies? et non dicitur, Hoc et illud bonum facies. Inde potestis scire, quod quantum quis malum abdicat et aversatur, tantum bonum affectet et amet; et quod prius non sciat quid bonum, immo nec quid malum."


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church