True Christian Religion (Chadwick) n. 571

Previous Number Next Number See English 

571. Caput Decimum. DE REFORMATIONE ET REGENERATIONE. Postquam de Paenitentia actum est, sequitur in suo ordine de Reformatione et Regeneratione, quia hae paenitentiam sequuntur, et per paenitentiam promovent gradus. Sunt duo status, quos homo ingressurus et subiturus est, dum a naturali fit spiritualis. Primus status vocatur Reformatio, et alter Regeneratio. Homo in primo statu a naturali suo spectat ad spiritualem, et hunc desiderat; in altero statu fit spiritualis naturalis. Primus status formatur per vera quae erunt fidei, per quae spectat ad charitatem; alter status formatur per bona charitatis, et ab his intrat in vera fidei: seu quod idem est, primus status est cogitationis ex intellectu, alter autem est amoris ex voluntate. Quando hic status inchoat et progreditur, fit mutatio in mente, nam fit versura, quia tunc amor voluntatis influit in intellectum, ac agit et ducit illum ad cogitandum concorditer et congrue suo amori. Quare quantum tunc bonum amoris primas partes agit, et vera fidei secundas, tantum est homo spiritualis, et est nova creatura: et tunc ex charitate agit, et ex fide loquitur, et sentit bonum charitatis, et percipit verum fidei; et est tunc in Domino, inque pace, et sic regeneratus. Homo, qui in mundo primum statum inchoavit, ille post mortem potest introduci in alterum; at qui non in primum statum in mundo intravit, ille post mortem non potest in alterum introduci, ita non regenerari. Duo hi status comparari possunt cum progressione lucis et caloris in diebus tempore veris; primus cum diluculo seu [1]gallinaceo; alter cum mane et aurora, et progressio hujus status cum progressione diei ad meridiem, et sic in lucem et calorem. comparari etiam potest cum messe, quae primum est herba, deinde crescit in aristas et spicas, et postea in his fit frumentum. Tum etiam cum arbore; quae primum ex semine e terra excrescit, postea fit caulis, e quo exeunt rami, et hi exornantur foliis, et dein efflorescit, et ex intimo florum initiat fructus, qui sicut maturescunt, nova semina, sicut novas proles, producunt. Status primus, qui est reformationis, etiam comparari potest cum statu bombycis, quando extrahit ex se et evolvit stamina serici, et post industrium suum laborem evolat in aerem, et se, non ut prius ex foliis, sed ex succis in floribus, nutrit.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church