True Christian Religion (Chadwick) n. 574

Previous Number Next Number See English 

574. [2] Quod homo regenerandus sit, patet ex omni ratione; nascitur enim in mala omnis generis a parentibus, et haec insident naturali ejus homini, qui ex se e diametro est contra spiritualem hominem; et tamen natus est ad caelum, et ad caelum non venit, nisi spiritualis fiat, quod unice fit per regenerationem. Inde necessario sequitur, quod naturalis homo cum suis concupiscentiis sit domandus, subjugandus, et invertendus, et quod alioqui nullo passu appropinquare ad caelum possit, sed plus et plus se in infernum demittat. Quis hoc non videt, qui credit quod in mala omnis generis natus sit, et qui agnoscit quod bonum et malum sint, et quod unum sit contra alterum; et si credit vitam post mortem, ac infernum et caelum, quod mala faciant infernum, et bona caelum? Naturalis homo in se spectatus quoad naturam suam ne hilum differt a natura bestiarum, est similiter ferus, sed talis est quoad voluntatem: at differt a bestiis quoad intellectum; hic potest elevari supra concupiscentias voluntatis, et non modo videre illas, sed etiam moderari illas. Inde est, quod homo possit ex intellectu cogitare, et ex cogitatione loqui, quae bestiae nequeunt. Qualis homo est a nativitate, et qualis foret si non regeneraretur, videri potest ab omnis generis belluis, quod foret tigris, panthera, pardus, porcus silvestris, scorpius, tarantula, vipera, crocodilus, etc. Quare nisi per regenerationem transformaretur in ovem, quid aliud esset quam diabolus inter diabolos in inferno? Annon tunc, si non leges regni coercerent tales a ferocitatibus connatis, irrueret unus in alterum, et se mutuo trucidarent, aut usque ad femoralia despoliarent? Quot ex humano genere sunt, qui non nati sunt satyri et priapi, aut quadrupedes lacerti? et quis non ex his et illis, nisi regeneretur, fit simia? Moralitas externa, quae addiscitur causa operiendi interna sua, hoc facit.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church