576. [II.] Quod nova Generatio seu Creatio fiat a solo Domino per Charitatem et Fidem ut duo media, cooperante homine. Quod regeneratio fiat a Domino per charitatem et fidem, sequitur ex demonstratis in capitibus de Charitate et de Fide, et in specie ab hoc ibi, Quod Dominus, charitas et fides unum faciant, sicut vita, voluntas et intellectus, et quod si dividuntur, unumquodvis ex illis pereat, sicut unio dilapsa in pollinem. Haec duo, charitas et fides, vocantur media, quia conjungunt hominem cum Domino, et faciunt quod charitas sit charitas, et quod fides sit fides; et hoc fieri non potest, nisi homo etiam partem habeat in regeneratione; quare dicitur, cooperante homine. In transactionibus quae praecedunt, aliquoties de cooperatione hominis cum Domino, actum est; sed quia mens humana talis est, ut non aliter percipiat id, quam quod homo ex suamet potentia id efficiat, quare id iterum illustrabitur. In omni motu, et inde in omni actione, est activum et passivum; hoc est, quod agens agat, ac patiens agat, ex agente; inde ex utroque fit una actio; comparative sicut mola a rota, currus ab equo, motus a conatu, effectus a causa, vis mortua a viva, in genere, sicut instrumentale a principali; quod haec duo simul faciant unam actionem, quisque novit. Quoad charitatem et fidem, Dominus agit, et homo agit ex Domino; est enim activum Domini in passivo hominis: quare potentia bene agendi est a Domino, ac inde voluntas agendi est sicut hominis; quia est in libero arbitrio, ex quo potest una agere cum Domino, et sic se conjungere, et potest ex potentia inferni, quae est extra, agere, et sic se separare. Actio hominis concors cum actione Domini est quae hic intelligitur per cooperationem. Ut hoc evidentius percipiatur, illustrabitur adhuc per comparationes infra.