585. Quod vegetationes non modo arborum, sed etiam omnium virgultorum, correspondeant prolificationibus hominum, a multis eruditis traditum est; quare coronidis loce de his aliquid adjiciam. In arboribus et in omnibus reliquis subjectis regni vegetabilis, non sunt duo sexus, masculinus et faemininus, sed unumquodvis ibi est masculinum; sola terra seu humus est communis mater, ita sicut faemina; haec enim recipit omnium fructicum semina, aperit illa, gestat illa sicut in utero, et tunc alit illa, et parit illa, hoc est, in diem educit, et postea vestit illa, et sustentat illa. [2.] Terra quando primum aperit semen, inchoat a radice, quae est instar cordis; ex illa succum, sicut sanguinem, emittit et transmittit, et sic facit sicut corpus instructum membris; corpus ejus est ipse caudex, ac rami et horum termites sunt ejus membra; folia, quae statim post partum educit, sunt loco pulmonis, nam sicut cor absque pulmone non producit motum et sensum, et per hos vivificat hominem, ita non radix vegetat arborem aut virgultum absque foliis: flores qui praecedunt fructum, sunt media decantandi succum, ejus sanguinem, et separandi crassiora ejus a purioribus; et pro influxu horum in sinu suo formandi novum caudicillum, per quem succus decantatus influat, et sic initiet et successive conformet fructum (qui comparari potest testi), in quo semina perficiuntur. Anima vegetativa, quae intime in omni particula succi regnat, seu essentia prolifica ejus, non aliunde est, quam ex calore mundi spiritualis, qui quia est ex spirituali Sole ibi, non spirat aliud quam generationem, et per hanc creationis continuationem; et quia essentialiter spirat generationem hominis, ideo quodcunque generat, ei quandam similitudinem hominis inducit. [3.] Ne quis miretur, quod dictum sit quod subjecta regni vegetabilis non sint nisi masculina, et quod sola terra seu humus sit sicut communis mater, seu sicut faemina, illustrabitur hoc per simile in apibus, illis secundum autopsiam Swammerdami in ejus Bibliis Naturae, est modo una communis mater, ex qua omnis progenies totius alvearis producitur. Cum his animalculis non datur nisi una communis mater, quid non omnibus fruticibus? [4.] Quod Terra sit communis mater, etiam spiritualiter illustrari potest, et illustratur per hoc, quod "terra" in Verbo significet Ecclesiam, et ecclesia est communis mater, ut quoque illa vocatur in Verbo. Quod "terra" significet ecclesiam, consule Apocalypsin Revelatam (n. 285,902), ubi id ostensum est. Quod autem terra seu humus possit intrare in intimum seminis usque ad prolificum ejus, et hoc educere et circumferre, est quia unusquisque pulvisculus seu pollen ex essentia sua exspirat aliquod subtile sicut effluvium, quod penetrat; hoc fit ex vi activa caloris e spirituali mundo.