True Christian Religion (Chadwick) n. 59

Previous Number Next Number See English 

59. (iv.) Quod Deus omniscius sit, hoc est, percipiat, videat, et sciat omnia et singula usque ad minutissima, quae fiunt secundum ordinem, et ex illis etiam quae fiunt contra ordinem. - Quod Deus sit omniscius, hoc est, percipiat, videat et sciat omnia, est quia est ipsa Sapientia et ipsa Lux, et ipsa Sapientia percipit omnia et ipsa Lux videt omnia. Quod Deus sit ipsa Sapientia, supra ostensum est: quod sit ipsa Lux, est quia est Sol Caeli angelici, qui omnium tam angelorum quam hominum intellectum illustrat; nam sicut oculus illuminatur a luce solis naturalis, ita intellectus illuminatur a luce Solis spiritualis; nec solum illuminatur, sed etiam impletur intelligentia secundum amorem recipiendi illam, quoniam lux haec in sua essentia est sapientia; quare apud Davidem dicitur, Quod Deus in Luce inaccessibili habitet [(Ps. civ. 2; conf. 1 Tim. vi. 16)]:

inque Apocalypsi, Quod in Nova Hierosolyma non opus habeant lucerna, quia Dominus Deus illustrat illos [(xxi. 23)]:

et apud Johannem, Quod Verbum, quod erat apud Deum, et erat Deus, sit Lux, quae illuminat omnem hominem venientem in mundum [(Joh. i. 1, 9)]. per "Verbum" intelligitur Divina Sapientia. Inde est, quod angeli, quantum in sapientia sunt, tantum in candore lucis sint; et inde quoque est, quod in Verbo, ubi nominatur lux, intelligatur sapientia.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church