True Christian Religion (Chadwick) n. 590

Previous Number Next Number See English 

590. Sed hoc, qualis homo est, cujus intellectus elevatus est, et non per hunc amor voluntatis, illustrabitur per comparationes. Est sicut aquila volans in alto, sed ut primum videt escas infra, ut gallinas, pullos [1]olorum, immo catulos ovium, momento se dejicit, et devorat. Est etiam sicut adulter, qui inferius in cella recondit scortum, et per vices surgit in supremam regionem domus, et cum commorantibus ibi in praesentia uxoris suae loquitur sapienter de castitate, ac alternis ex consortiis se proripit, et lasciviam suam infra satiat cum scorto. Est quoque similis muscis paludis, quae in columna volant super capite equi currentis; quae quiescente equo decidunt, et immergunt se paludi suae. Talis est homo, qui in elevatione est quoad intellectum, at amor voluntatis infra ad pedem subsistit immersus immundis naturae, et libidinosis sensuum. At quia lucent sicut ex sapientia quoad intellectum, et voluntas est contra illam, possunt assimilari etiam serpentibus qui lucent squamis, et cantharidibus, quae fulgent sicut ex auro, tum etiam ignibus fatuis in paludibus, lignis putribus lucentibus, et phosphoris. Inter illos sunt, qui possunt mentiri angelos lucis, tam inter homines in mundo, quam post mortem apud angelos caeli; sed hi post brevem explorationem deprivantur vestibus, et nudi dejiciuntur. Simile tamen non fieri potest in mundo, quia ibi non apertus est spiritus illorum, sed superinductus vultu, qualis est comoedis super theatro. Quod facie et ore mentiri possint angelos lucis, est causa et quoque indicium quod intellectum possint elevare paene ad sapientiam angelicam, supra amorem voluntatis, ut dictum est. Nunc quia internum et externum hominis possunt ita in contrarium abire, et quia corpus projicitur et spiritus manet, constat quod furvus spiritus possit habitare sub candida facie, et igneus sub blando ore. Quare, mi amice, cognoscite hominem non ex ejus ore sed ex ejus corde, hoc est, non ex sermone, sed ex factis; nam dicit Dominus, "Cavete vobis a pseudoprophetis, qui veniunt ad vos in indumentis ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces; e fructibus eorum cognoscite eos" (Matth. vii. 15, 16).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church