True Christian Religion (Chadwick) n. 592

Previous Number Next Number See English 

592. Sed internus et externus homo Novae Ecclesiae sunt prorsus alii. Internus homo est ejus voluntatis, ex qua cogitat, dum sibi relictus est, quod fit domi; at externus homo est ejus actio et loquela, quae ab illo fiunt in coetu, ita foris; proinde internus homo est charitas, quia haec est voluntatis, et simul fides quae est cogitationis. Uterque ille ante regenerationem facit naturalem hominem, qui sic est divisus in internum et externum; hoc patet ex eo, quod non liceat homini agere et loqui in coetu aut foris, sicut dum sibi relictus est, seu domi. Causa divisionis hujus est, quia leges civiles praescribunt punitiones pro illis qui male agunt, et remunerationes pro illis qui bene, et sic se cogunt ad separandum externum hominem ab interno; nam nullus vult puniri, et unusquisque vult remunerari, quod fit per opes et honores; utrumque hoc non assequitur homo, si non secundum illas leges vivit. Inde est, quod detur moralitas et benevolentia in externis, etiam apud illos quibus nulla moralitas et benevolentia est in internis. Ex hac origine est omnis hypocrisis, assentatio et simulatio.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church