595. In omni creato in mundo tam vivo quam mortuo est internum et externum, non datur unum ubi non alterum, sicut non effectus absque causa, et omne creatum aestimatur secundum bonitatem internam, et vilipenditur ex malignitate interna; similiter bonitas externa in qua est malignitas interna. Omnis sapiens in mundo, et omnis angelus in caelo ita judicat. Sed qualis homo non regeneratus est, et qualis regeneratus, illustrari potest per comparationes. Homo non regeneratus, qui simulat civem moralem et hominem Christianum, comparari potest cadaveri, quod aromaticis involvitur, quod usque spargit putorem, quo aromatica inficit, et in nares se insinuat, et laedit cerebrum: et quoque comparari potest cum mumia inaurata, aut in cippo argenteo locata, qui cum introspicitur, in aspectum venit corpus deformiter nigrum. [2.] Comparari potest cum ossibus seu sceletis in sepulcro ex lapide lazuli et pretiositatibus aliis exornato: comparari etiam potest diviti, qui induebatur purpura et bysso, cujus tamen internum fuit infernale (Luc. xvi. [19]). Comparari ulterius potest veneno saccharini saporis; cicutae florescenti; fructibus in crustis nitentibus, quorum nuclei a vermibus erosi sunt; et quoque ulceri obducto emplastro et postea levi cute, in quo non nisi quam sanies est. Internum potest ab externo aestimari in mundo, sed modo ab illis quibus non internum bonum est, et qui ideo judicant ex apparentia; aliter vero in caelo; nam cum corpus versatile circum spiritum, et flexibile a malo ad bonum, per mortem separatur, tunc manet internum, hoc enim facit spiritum ejus, et tunc apparet et e longinquo sicut serpens depositis exuviis, aut sicut lignum putre nudatum libro seu cortice, in quo splenduit. [3.] Aliter vero regeneratus; hujus internum est bonum, et externum simile externo alterius; hujus externum a prioris differt, sicut caelum ab inferno, quoniam anima boni inest, et nihil refert, sive sit magnas, et habitet in palatio, ac incedat cinctus satellitiis, sive habitet in casa, et serviatur a puero: immo sive sit Primas incinctus pallio ex purpura, et cidari duorum graduum, sive sit pastor aliquot ovium in silva, et integatur toga laxa rustica, et quoad caput tectus [1]capapello. [4.] Aurum usque est aurum, sive admotum igni fulgeat, sive super fumo quoad superficiem denigratum sit; tum sive fusum sit in formam pulchram sicut infantis, sive in formam impulchram sicut muris; mures ex auro facti, et juxta arcam positi, etiam acceptabantur et placabant (1 Sam. vi. 35 seq.). Aurum enim significat internum bonum. Adamas et rubinus, in quacunque matrice, calcaria et lutea, exempti, ex bonitate sua interna similiter aestimantur, sicut illa in collario reginae, et sic porro. Ex his patet, quod externum aestimetur ab interno, et non vicissim.