603. Mens humana distincta est in tres regiones; infima vocatur naturalis, media spiritualis, et suprema caelestis: homo per regenerationem elevatur ab infima regione, quae est naturalis, in superiorem quae est spiritualis, et per hanc in caelestem. Quod tres regiones mentis sint, in sequente articulo demonstrabitur. Inde est, quod homo non regeneratus dicatur naturalis, et homo regeneratus spiritualis. Ex quo patet, quod mens hominis regenerati sit elevata in regionem spiritualem, et ibi e superiori videat illa quae in mente inferiori seu naturali versantur. Quod in mente humana sit regio inferior et superior, quisque potest ex levi attentione ad suas cogitationes videre et agnoscere; videt enim quid cogitat, quare dicit, quod hoc aut illud cogitaverit ac cogitet; hoc non dari potest, nisi interior cogitatio sit quae vocatur perceptio, quae introspicit in inferiorem, quae vocatur cogitatio. Judex cum audivit aut legit causas in longa serie ab advocato collatas, congregat illas in unum intuitum in superiore mentis suae regione, ita in universalem ideam, et postea inde demittit visum in inferiorem regionem, quae est cogitationis naturalis, et ibi argumenta disponit in ordinem, et secundum superiorem profert sententiam et judicat. Quis non scit, quod homo possit uno momento aut duobus cogitare et concludere, quae non potest per cogitationem inferiorem tempore horulae eloqui? Haec allata sunt, ut sciatur, quod mens humana in regiones inferiores et superiores distincta sit.