True Christian Religion (Chadwick) n. 612

Previous Number Next Number See English 

612. Homo a nativitate inclinat ad omnis generis mala, et ex inclinatione concupiscit illa, et quantum in libero est etiam facit illa; nam a nativitate concupiscit dominari super alios, et possidere bona aliorum, quae duo discindunt amorem erga proximum, et tunc odio habet quemcunque qui se opponit, et ex odio spirat vindictam, quae intus fovet necem; inde quoque est, quod nihili faciat adulteria, nihili depraedationes quae sunt clandestina furta, et nihili blasphemias quae etiam sunt falsa testimonia; et qui haec et illa nihili facit, ille etiam corde atheus est. Talis est homo a nativitate; ex quibus patet, quod ex hac sit in minima effigie infernum. Nunc quia homo quoad interiora mentis suae natus est spiritualis, secus ac bestiae, consequenter natus ad caelum, et tamen naturalis seu externus ejus homo, est ut dictum est in minima effigie infernum, sequitur quod caelum non implantari possit inferno, nisi hoc removeatur.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church