True Christian Religion (Chadwick) n. 614

Previous Number Next Number See English 

614. Ex adductis constare potest, quod peccatorum remissio non sit illorum exstirpatio et abstersio, sed quod sit illorum remotio et sic separatio; tum quod omne malum, quod homo actualiter sibi appropriavit, remaneat: et quia remissio peccatorum est illorum remotio et separatio, sequitur, quod homo a Domino detineatur a malo, et contineatur in bono; et quod hoc sit quod datur homini per regenerationem. Quondam audivi quendam in ultimo caelo dicentem quod immunis a peccatis sit, quia illa abstersa sunt,adjecit "per sanguinem Christi;" sed quia intra caelum ille erat, et ex ignorantia in illo errore, immissus est in sua peccata propria, quae sicut redierunt, agnovit illa; ex quo fidem novam acceptavit, quae erat, quod omnis homo, sicut omnis angelus, ex Domino detineatur a malis, et teneatur in bonis. [2.] Ex his patet quid remissio peccatorum; quod non sit instantanea, sed quod sequatur regenerationem, secundum ejus progressus. Remotio peccatorum, quae vocatur remissio eorum, comparari potest cum ejectione sordium e castris filiorum Israelis in deserto, quod circum illa erat; nam castra illorum repraesentabant caelum, et desertum infernum. Comparari etiam potest cum remotione gentium a filiis Israelis in terra Canaane, et Jebusaeorum a Hierosolyma; quae non ejectae sunt sed separatae. Comparari potest cum Dagone deo Philistaeorum, quod cum introducta est arca, primum jacuerit super faciebus suis in terra, et postea cum capite et volis manuum ejus abscissis super limine; ita non ejectus, sed remotus. [3.] Comparari potest cum daemonibus missis in porcos a Domino, qui se postea immerserunt mari; per "mare" hic et alibi in Verbo significatur infernum. Comparari etiam potest cum turba draconis, quae separata e caelo primum invasit terram, et postea dejecta est in infernum. Comparari etiam potest silvae ubi sunt multiplices ferae; qua abscissa aufugiunt ferae in dumeta circum circa, et tunc terra complanata in medio excolitur in agrum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church