631. Quod primam partem duplicitatis istius imputationis de Salvatione hominis attinet, quae est imputatio meriti Christi ex arbitrio, et imputatio salutis inde, dogmatici in diversum eunt: quidam tradunt, quod imputatio illa sit absoluta ex libera potestate, et fiat illis quorum forma externa aut interna beneplacet; aut quod imputato fiat ex praescientia illis, quibus gratia infusa est, et fides illa applicari potest. Sed usque duae illae opiniones collimant ad unam metam; et sunt sicut bini oculi qui pro objecto habent unum lapidem, aut sicut binae aures quae pro objecto habent unum cantum. Ad primum visum apparet sicut a se mutuo abeant, sed usque in fine se conjungunt, et colludunt; nam cum utrinque plenaria impotentia in spiritualibus traditur, et omne hominis excluditur a fide, sequitur quod gratia illa receptrix fidei, ex arbitrio aut ex praescientia, infusa, sit similis electio; nam si gratia illa, quae vocatur praeveniens, foret universalis, accederet applicatio hominis ex aliqua sua potentia, quae tamen ut lepra rejicitur. Inde est, quod nemo sciat, num fides illa sit ex gratia ei donata, plus quam truncus aut lapis, qualis fuit cum infusa est; non enim datur signum testificans illam, quando charitas, pietas, studium novae vitae, et libera facultas faciendi bonum sicut malum, homini denegatur. Signa testificantia fidem illam in homine, quae traduntur, sunt omnia ludicra, et non alia quam auguria veterum ex volatu avium, aut diagnostica astrologorum ex astris, aut ludificatorum ex talis. Hujus modi, et ludicriora adhuc sequuntur ex imputata justitia Domini, quae una cum fide, quae vocatur illa justitia, electo homini infertur.