True Christian Religion (Chadwick) n. 633

Previous Number Next Number See English 

633. Quod fides trium Personarum Divinarum ab illo tempore recepta sit, et ab omnibus episcopis, hierarchis, dynastis ecclesiae, et presbyteris, usque ad praesens tempus, confirmata et praedicata sit, in Christiano orbe notum est; et quia inde emanavit persuasio mentalis de tribus Diis, non potuit alia fides excludi, quam quae tribus illis in suo ordine applicata esset; quae est, quod Deus Pater adeundus sit, et implorandus, ut imputet justitiam Filii sui, aut ut misereatur propter passionem crucis Filii, et mittat Spiritum Sanctum ut operetur salutis effectus medios et ultimos. [2.] Haec fides est fetus ex duobus illis symbolis enatus; sed dum fasciae evolvuntur, in conspectum non venit unus sed tres, primum conjuncti sicut amplexu, at mox separati; statuunt enim quod essentia conjungat illos, sed proprietates, quae sunt creatio, redemptio, operatio, (seu imputatio, justitia imputata et effectuatio,) separent illos: quae causa est, quod tametsi ex tribus unum Deum composuerunt, usque tamen ex tribus Personis non fecerint unum, propter causam, ne idea trium Deorum oblitteraretur; nam [non oblitteratur] quamdiu unaquaevis Persona singulatim creditur Deus, ut in symbolo dicitur; si tunc consequenter tres Personae fierent una, tota domus super tribus sicut columnis fundata in acervum decideret. [3.] Quod Synodus illa introduxerit tres Personas Divinas ab aeterno, fuit causa, quia non rite scrutati sunt Verbum, et inde non aliud azylum contra Arianos invenerunt. Quod postea tres illas Personas, quarum quaelibet est Deus per se, contulerint in unum Deum, fuit ex timore, ne ab omni rationali religioso in tribus orbis partibus inculparentur fidei trium deorum, et blasphemarentur. Quod tradiderint fidem applicatam tribus in ordine, fuit causa, quia non alia ex illo principio profluit: huic accedit, si unus ex tribus praeteriretur, non mitteretur tertius, et sic omnis operatio Divinae gratiae incassum iret.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church