True Christian Religion (Chadwick) n. 645

Previous Number Next Number See English 

645. Mirabile est, quod tametsi Verbum a principio ad finem plenum est testimoniis et confirmationibus quod cuivis imputetur ejus bonum aut malum, usque dogmatici religionis Christianae obturaverint sicut cera aures, ac inunxerint sicut collyrio oculos, ut non audiverint aut viderint, nec audiant aut videant, aliam imputationem quam suae fidei supra memoratae; et tamen fides illa rite comparari potest cum morbo oculi, qui vocatur gutta serena, immo merito nominanda ita, quae est absoluta oculi caecitas, oriunda ex obstructione nervi optici, et tamen oculus apparet sicut plenarie videns: similiter illi qui in fide ista sunt, vadunt sicut apertis oculis, et apparent coram aliis sicut omnia videant, cum tamen nihil vident; quoniam homo nihil scit de illa dum intrat, est enim tunc sicut truncus; nec deinde scit num inest, neque scit num aliquid in illa est. Ac postea illi quoque sicut claris oculis vident fidem illam parturientem et gignentem nobiles fetus justificationis, videlicet remissionem peccatorum, vivificationem, innovationem, regenerationem, sanctificationem; cum tamen non ullius illarum signum viderunt, nec videre possunt.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church