True Christian Religion (Chadwick) n. 65

Previous Number Next Number See English 

65. (vi.) Quod Homo creatus sit forma Divini Ordinis. - Quod homo creatus sit forma Divini ordinis, est quia creatus est imago et similitudo Dei, et quia Deus est ipse ordo, creatus est imago et similitudo ordinis. Sunt duo ex quibus ordo exstitit, et per quae subsistit, Divinus Amor et Divina Sapientia; et homo creatus est receptaculum eorum; quare etiam creatus est in ordinem, secundum quem illa duo agunt in universo, et principaliter secundum quem agunt in caelo angelico, inde totum illud caelum est in maxima effigie forma Divini ordinis, et caelum illud in conspectu Dei est sicut unus Homo; et quoque est plenaria correspondentia inter caelum illud et hominem; non enim datur in caelo aliqua societas, quae non correspondet alicui membro, visceri aut organo in homine. Quare dicitur in caelo, quod haec societas sit vel in provincia hepatis, vel pancreatis, vel lienis, vel ventriculi, vel oculi, vel auris, vel linguae, et sic porro: ipsi angeli etiam sciunt in qua ditione alicujus partis hominis habitant. Quod ita sit, ad vivum mihi scire datum est: vidi societatem ex aliquot millibus angelorum constantem ut unum hominem; ex quo patuit, quod caelum in complexu sit imago Dei, et imago Dei est forma Divini ordinis.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church