661. His adjiciam haec Memorabilia. Primum hoc:- In plaga septentrionali superiore prope ad orientem in mundo spirituali, sunt loca instructionis pro pueris, suntque pro adolescentibus, et sunt pro viris, et quoque pro senibus: in haec loca mittuntur omnes qui infantes mortui sunt, et educantur in caelo similiter in illa omnes qui e mundo noviter adveniunt, et cognitiones de caelo et inferno desiderant. Tractus ille est prope Orientem, ut omnes instruantur per influxum a Domino, Dominus enim est Oriens, quia est in Sole ibi, qui ab Ipso est purus Amor; inde calor ex illo Sole in sua essentia est amor, et lux ex illo in sua essentia est sapientia; haec inspirantur illis a Domino e Sole illo, ac inspirantur secundum receptionem. et receptio est secundum amorem sapiendi. Post tempora instructionis emittuntur inde illi qui intelligentes facti sunt, et hi vocantur discipuli Domini: emittuntur inde primum in occidentem, et illi qui ibi non manent, in meridiem, et quidam per meridiem in orientem, et introducuntur in societates ubi mansiones illorum erunt. [2.] Quondam, cum meditatus sum de caelo et inferno, coepi desiderare cognitionem universalem de statu utriusque; sciens quod qui universalia scit, postea possit comprehendere singularia, quia haec sunt in illis, sicut partes sunt in communi. In hoc desiderio spectavi ad tractum illum in plaga septentrionali prope ad orientem, ubi loca instructionis erant, et per viam mihi tunc apertam illuc vadi. ac intravi in unum collegium, ubi erant viri juvenes. Et adivi ibi archididascalos qui instruebant, et quaesivi illos, num sciant universalia de caelo et inferno. Et responderunt, quod sciant aliquid parum; "sed si spectamus versus orientem ad Dominum, illustrabimur et sciemus." [3.] Et fecerunt ita, et dixerunt, "Universalia inferni sunt tria, sed universalia inferni sunt e diametro opposita universalibus caeli: universalia inferni sunt hi tres amores,amor dominandi ex amore sui, amor possidendi aliorum bona ex amore mundi, et amor scortatorius. Universalia caeli illis opposita sunt hi tres amores,amor dominandi ex amore usus, amor possidendi bona mundi ex amore faciendi usus per illa, et amor vere conjugialis." His dictis, post votivum pacis abii et redii domum. Quum domi eram, dictum mihi est e caelo, "Lustra illa tria universalia supra et infra, et postea videbimus illa in manu tua. Dicebatur "in manu," quia omnia quae homo intellectu lustrat, apparent angelis sicut inscripta manibus. Quare dicitur in Apocalypsi, quod characterem acceperint super fronte et super manu (xiii. 16; xiv. 9; xx. 4). [4.] Post haec lustravi primum amorem universalem inferni, qui erat amor dominandi ex amore sui, et postea illi correspondentem amorem universalem caeli, qui erat amor dominandi ex amore usuum; non enim mihi licuit unum amorem absque altero lustrare, quia intellectus non percipit amorem unum absque altero, sunt enim oppositi; quare ut uterque percipiatur, sistentur in opposito, unus contra alterum; facies enim pulchra et formosa elucet ex opposita illi facie impulchra et deformi. Cum ventilavi amorem dominandi ex amore sui, datum est percipere quod hic amor esset summe infernalis, et inde apud illos qui in profundissimo inferno sunt; et quod amor dominandi ex amore usuum, esset summe caelestis, et inde apud illos qui in supremo caelo sunt. [5.] Quod amor dominandi ex more sui summe infernalis sit, est quia dominari ex amore sui eat ex proprio, ac proprium hominis a nativitate est ipsum malum, et ipsum malum est e diametro contra Dominum; quapropter illi, quo plus in illud malum progrediuntur, eo plus negant Deum et sancta ecclesiae, et adorant se et naturam; illi, qui in illo malo sunt, explorent quaeso id in se, et videbunt. Amor etiam hic talis est, ut quantum ei relaxantur frena, quod fit dum impossibile non obstat, tantum ruat e gradu in gradum. et usque ad summum; et ibi nec terminatur, sed si non datur gradus superior, dolet et gemit. [6.] Hic amor apud politicos ascendit usque ut velint esse reges et imperatores. et si possibile. ut dominentur super omnia mundi, et vocari reges regum et imperatores imperatorum; at idem amor apud canonicos ascendit, usque ut velint esse dii, et quantum possibile. ut dominentur super omnia caeli, et vocari dii [[1]deorum]. Quod hi et illi corde non agnoscant aliquem Deum, videbitur in sequentibus. At vicissim illi, qui volunt dominari ex amore usuum, hi non volunt dominari ex se. sed ex Domino, quoniam amor usuum est ex Domino, et est Ipse Dominus; hi dignitates non aliter spectant, quam media ad faciendum usus; hos ponunt longe supra dignitates, at priores ponunt dignitates longe supra usus. [7.] Cum haec meditatus sum, dictum mihi est per angelum a Domino, "Jam jam videbis et confirmaberis ex visu qualis infernalis ille amor est." Et tunc subito aperuit se terra ad sinistrum, et vidi ascendentem ex inferno diabolum, cui super capite erat pileus quadratus depressus super frontem usque ad oculos, facies plena pustulis sicut ardentis febris, oculi truces, pectus tumens in rhombum; ex ore eructabat fumum sicut fumus, lumbi ei erant plane igniti, loco pedum erant tali ossei absque carne; et ex corpore ejus exhalabatur calor putidus et immundus. Illo viso territus sum, et clamavi ad illum, "Ne accede, dic unde es." Et respondit rauce, "Sum ex inferis, et ibi in societate cum ducentis, quae omnium societatum supereminentissima est: ibi omnes sumus imperatores imperatorum, reges regum, duces ducum, et principes principum; non aliquis ibi est nude imperator, neque nude rex, dux et princeps, sedemus ibi super thronis thronorum, et inde mandata in universum orbem, et ultra, emittimus." Tunc dixi illi, "Videsne quod ex phantasia supereminentiae insanias?" Et respondit, "Quomodo potes ita loqui, quia nobis prorsus videmur, et quoque agnoscimur a consociis, tales?" [8.] Hoc audito, non volui adhuc dicere, Insanis. quia ex phantasia insanivit: et datum est mihi cognoscere quod ille diabolus, cum in mundo vixit, fuerit modo curator alicujus domus, et quod tunc in tantum elatus spiritu fuerit, ut prae se omne genus humanum spreverit, ac indulserit phantasiae quod dignior esset rege, et quoque imperatore; ex quo fastu negaverat Deum, ac reputaverat omnia sancta ecclesiae sicuti nihili pro se, sed aliquid pro stupida plebe. Tandem quaesivi illum, "Vos ducenti ibi, quamdiu gloriamini ita inter vos?" Dixit, "In aeternum. sed quod illi e nobis, qui cruciant alios propter negatam supereminentiam subsidant; licet enim nobis gloriari, sed non alicui malum inferre." Quaesivi iterum, "Scisne qualis sors est subsidentibus?" Dixit, quod subsidant in quendam carcerem, ubi vocantur viliores vilibus seu vilissimi, et laborant. Tunc dixi ad diabolum illum, "Cave itaque tu ne etiam subsidas." [9.] Post haec iterum aperuit se terra, sed ad dextrum; et vidi exsurgentem alium diabolum, super cujus capite erat sicut cidaris, circumvoluta spiris tanquam colubri, cujus caput e vertice eminuit: facies ei erat leprosa a fronte ad mentum, et quoque utraque manus; lumbi erant nudi et atri sicut fuligo, per quam ignis sicut foci furve transparuit, et tali pedum sicut duae viperae. Prior diabolus hoc viso conjecit se super genua, et adoravit illum. Quaesivi, "Cur ita?" Dixit, "Est ille Deus caeli et terrae, estque omnipotens." Et tunc quaesivi hunc, "Quid tu dicis ad hoc?" Respondit, "Quid dicam, est mihi omnis potestas super caelum et infernum; sors omnium animarum est in mea manu." Et quaesivi iterum, "Quomodo potest ille, qui est imperator imperatorum, ita se submittere, et tu adorationem recipere?" Respondit, "Est usque meus servus; quid imperator coram Deo? Est in dextra mea fulmen excommunicandi." [10.] Et tunc dixi illi, "Quomodo potes ita insanire? Fueras in mundo solum canonicus; et quia phantasia laborasti, quod tibi fuerint claves, et inde potestas ligandi et solvendi, spiritum tuum in hunc gradum vesaniae evexeras, ut nunc credas quod sis ipse Deus." Ad haec indignatus juravit quod sit, et quod Domino non sit aliqua potestas in caelo, "quia omnem transtulerat in nos; non opus habemus, quam ut mandemus, ac caelum et infernum reverenter obediunt; si mittimus aliquem in infernum, diaboli statim recipiunt illum, similiter angeli illum quem mittimus in caelum." Quaesivi porro, "Quot estis in societate vestra?" Dixit, "Trecenti, et omnes ibi sumus dii, ego autem deus deorum." [11.] Post haec aperuit se terra sub pedidus utriusque, et [1]subsederunt profunde in sua inferna; et datum est videre, quod sub infernis illorum essent ergastula, in quae deciderent illi qui damna aliis inferunt; cuivis enim in inferno relinquitur sua phantasia, et quoque gloriatio in illa, sed non licet malum facere alteri. Quod tales sint ibi, est quia homo tunc est in suo spiritu, ac spiritus, postquam separatus est a corpore, venit in plenam libertatem agendi secundum ejus affectiones et inde cogitationes. [12.] Postea datum est inspicere in illorum inferna; ac infernum, ubi erant imperatores imperatorum ac reges regum, erat plenum omni immunditie, ac illi visi sunt sicut variae ferae truculentis oculis; similiter in altero inferno, ubi erant dii et deus deorum, et in hoc apparuerunt dirae aves noctis, quae vocantur ochim et ijim, volantes circum illos; imagines phantasiae illorum ita mihi visae sunt. Ex his patuit, qualis est amor sui politicus, et qualis est amor sui ecclesiasticus; quod hic sit ut velint esse dii, ille autem ut velint esse imperatores; et quod ita velint, et quoque affectent, quantum frena amoribus istis relaxantur. [13.] Postquam haec tristia et atrocia mihi visa sunt, circumspexi, et vidi duos angelos non procul a me stantes et colloquentes; unus amictus erat toga lanea fulgente ex flammea purpura, et tunica ex splendente bysso sub illa; alter similibus ex coccino cum cidari, cui aliqui pyropi a dextro latere inserti erant. Ad hos accessi, et ex pace salutavi; et reverenter quaesivi, "Cur vos hic infra estis?" Et respondebant, "Demisimus nos huc e caelo ex mandato Domini ad loquendum tecum de beata sorte illorum, qui volunt dominari ex amore usuum. Nos sumus cultores Domini; ego princeps societatis, alter summus sacerdos ibi." Et dixit princeps quod esset servus suae societatis, quia inserviret illi faciendo usus; et alter dixit, quod esset minister ecclesiae ibi, quia inserviendo illis ministraret sancta ad usus animarum illorum; et quod ambo in perpetuis gaudiis sint ex felicitate aeterna, quae a Domino in illis est; et quod omnia in societate illa sint splendida et magnifica, splendida ex auro et lapidibus pretiosis, et magnifica ex palatiis et paradisis; "causa est, quia amor noster dominandi non est ex amore sui, sed ex amore usuum, et quia amor usuum est a Domino, ideo omnes usus boni in caelis splendent et fulgent; et quia omnes in nostra societate in hoc amore sumus, ideo atmosphaera ibi apparet aurea, ex luce ibi quae trahit ex flammeo Solis, ac flammeo Solis correspondet isti amori." [14.] His dictis apparuit etiam mihi similis sphaera circum illos; et [1]sensum est aromaticum ex illa, quod etiam dixi illis, et petii, ut aliquid plus adjiciant dictis de amore usus. Et continuabant dicendo, "Dignitates, in quibus sumus, quidem ambivimus, sed propter nullum alium finem, quam ut possemus plenius facere usus, et latius extendere illos: et quoque circumfundimur honore, et acceptamus illum, non propter nos, sed propter bonum societatis; confratres enim et consocii, qui ex vulgo ibi sunt, vix sciunt aliter quam quod honores dignitatum nostrarum sint in nobis, et inde quod usus quos facimus, sint e nobis; sed nos aliter sentimus; sentimus quod honores dignitatum sint extra nos, et quod sint sicut amictus quibus investimur; sed quod usus, quos praestamus, sint ex amore illorum intra nos a Domino, et hic amor beatudinem suam accipit ex communicatione per usus cum aliis; et ab experientia scimus, quod quantum facimus usus ex amore illorum, tantum increscat amor ille, et cum amore sapientia, ex qua fit communicatio; at quod quantum retinemus usus in nobis, et non communicamus, tantum pereat beatitudo; et tunc usus fit sicut cibus reconditus in ventriculo, et non circumsparsus nutrit corpus et ejus partes, sed manet indigestus, ex quo fit nausea; verbo, totum caelum non est nisi quam continens usus a primis ad ultima: quid usus nisi actualis amor proximi? et quid continet caelos nisi hic amor?" His auditis interrogavi, "Quomodo potest aliquis scire num usus faciat ex amore sui, vel num ex amore usuum? Omnis homo tam bonus quam malus facit usus, et facit usus ex quodam amore; ponatur quod in mundo sit societas composita ex meris diabolis, et societas composita ex meris angelis; et opinor quod diaboli in sua societate ex igne amoris sui, et ex splendore gloriae suae, facturi sint tot usus quot angeli in sua; quis ergo potest scire ex quo amore. et ex qua origine sunt usus?" Duo angeli ad haec responderunt, "Diaboli faciunt usus propter se et propter famam, ut evehantur ad honores, aut lucrentur opes; at angeli non faciunt usus propterea, sed propter usus ex amore illorum: homo non potest discernere illos usus. sed Dominus discernit illos; omnis qui credit in Dominum, et fugit mala ut peccata, ille facit usus ex Domino; at omnis qui non credit in Dominum, nec fugit mala ut peccata, facit usus ex se et propter se: hoc discrimen est inter usus a diabolis, et inter usus ab angelis." Duo angeli his dictis abiveruut, et e longinquo visi sunt vecti in curru igneo sicut Elias, et in caelum suum sublati.