True Christian Religion (Chadwick) n. 67

Previous Number Next Number See English 

67. Deus ante creationem fuit ipse Amor et ipsa Sapientia, et haec duo in conatu faciendi usus; nam amor et sapientia absque usu sunt modo volatilia rationis, et quoque evolant, nisi in usum se conferant. Sunt quoque priora duo separata a tertio sicut aves, quae super magno oceano volant, et tandem lassae volatu decidunt, et submerguntur. Inde constat, quod universum a Deo creatum sit, ut existant usus, quare etiam universum vocari potest theatrum usuum; et quia homo est principalis finis creationis, sequitur quod omnia et singula creata sint propter hominem, et inde quod omnia et singula ordinis in illum collata sint, et in illo concentrata, ut Deus per illum usus primarios faciat. Amor et sapientia absque tertio suo, quod est usus, aequiparari possunt calori et luci solis, quae nisi operarentur in homines, animalia et vegetabilia, forent res inanes, at fiunt reales per influxum in illa, et per operationem in illis. Sunt etiam tria, quae in ordine consequuntur, finis, causa et effectus; et scitur in literato orbe, quod finis non sit aliquid nisi spectet causam efficientem, et quod finis et haec causa non sint aliquid. nisi fiat effectus; possunt quidem finis et causa abstracte in mente volvi, sed usque propter aliquem effectum, quem finis intendit, et causa procurat. Simile est cum amore. sapientia, et usu; et usus est quem amor intendit, et per causam producit; et cum usus est productus, amor et sapientia realiter existunt, et in illo habitationem et sedem sibi faciunt, et sicut in sua domo requiescunt simile est cum homine, in quo amor et sapientia Dei sunt, dum usus facit; ac ut usus Dei faciat, creatus est imago et similitudo [[1]Dei], hoc est, forma Divini Ordinis.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church