True Christian Religion (Chadwick) n. 671

Previous Number Next Number See English 

671. Quod lavationes supra memorata figuraverint et adumbraverint, hoc est, repraesentaverint lavationes spirituales, quae sunt purificationes a malis et falsis, constat manifeste ex his:

"Cum laverit Dominus excrementum filiarum sionis, et sanguines.. abluerit..., in spiritu judicii, et in spiritu expurgationis" (Esai. iv. 4). "Si laveris te nitro, et multiplicaveris tibi smegma, usque maculas retinebit iniquitas tua" (Jerem. ii. 22; Hiob. ix. 30, 31). "Lava me ab iniquitate mea, ....et prae nive albus ero" (Psalm. ii. 4, 9 [B.A. 2, 7]). "Lava a malitia cor tuum, Hierosolyma, ut salveris" (Jerem. iv. 14). "Lavate vos, mundate vos, removete malitiam operum vestrorum ab.. oculis meis, cessate malum facere" (Esai. i. 16). Quod lavatio spiritus hominis intellecta sit per lavationem corporis ejus, et quod interna ecclesiae repraesentata sint per externa, qualia fuerunt in Ecclesia Israelitica, patet manifeste ex his Domini verbis: "Pharisaei et scribae "videntes quod.. discipuli Ipsius... illotis manibus comederent panes, sugillarunt; nam Pharisaei et omnes Judaei, nisi pugno tenus laverint manus, non comedunt; ....praeter alia multa, quae acceperunt tenere, ut lavationes poculorum et testaceorum, et aeneorum, et lectorum;" ad quos et ad turbam Dominus dixit, "Audite Me omnes, et intelligite; nihil est extra hominem in trans in illum, quod potest illum immundum reddere; sed exeuntia ex illo immundum reddunt illum (Marc. vii. 1-4, 14, 15; Matth. xv. 2, 11, 17-20);

et alibi, ut "Vae vobis, Scribae et Pharisaei,.. quia purgatis externum poculi et patinae, interna vero sunt plena rapina et intemperantia; Pharisaee caece, purga prius internum poculi et patinae, ut fiat etiam externum mundum" (Matth. xxiii. 25, 26). Ex his evidens est, quod per lavationem, quae vocatur Baptismus, intelligatur lavatio spiritualis, quae est purificatio a malis et falsis.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church