True Christian Religion (Chadwick) n. 674

Previous Number Next Number See English 

674. [III.] Quod loco Circumcisionis institutus sit Baptismus, quia per circumcisionem praeputii repraesentata est circumcisio cordis, propter finem, ut Ecclesia interna succederet Ecclesiae externae, quae in omnibus et singulis figurabat Ecclesiam internam. In orbe Christiano notum est, quod sit internus et externus homo, et quod externus sit idem cum naturali homine, et internus idem cum spirituali homine, quia in hoc est spiritus ejus; et quia ecclesia consistit ex hominibus, quod detur ecclesia interna et externa: et si indagantur successiones ecclesiarum in suo ordine ab antiquis temporibus ad hodiernum, videbitur, quod ecclesiae priores fuerint ecclesiae externae, hoc est, quod cultus illarum constiterit in externis, quae repraesentabant interna Ecclesiae Christianae, quae a Domino, cum fuit in mundo, fundata est, et nunc primum ab Ipso aedificatur. Primarium, quod distinxit Ecclesiam Israeliticam a reliquis in Asiatico orbe, et postea a Christiana, fuit circumcisio. Et quia, ut dictum est, omnia Ecclesiae Israeliticae, quae fuerunt externa, figurabant omnia Ecclesiae Christianae, quae sunt interna, ideo primarium signum illius ecclesiae fuit interius simile cum signo Ecclesiae Christianae, circumcisio enim significabat rejectionem concupiscentiarum carnis, et sic purificationem a malis; simile etiam significat Baptismus: ex quo patet, quod Baptismus loco circumcisionis mandatus sit, propter finem, tam ut Ecclesia Christiana distingueretur ab Ecclesia Judaica, quam ut ecclesia interna sic propius cognosceretur, et hoc cognoscitur ex usibus Baptismi, de quibus sequitur.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church