True Christian Religion (Chadwick) n. 679

Previous Number Next Number See English 

679. Quisque qui indagat effectus usque ad causas, scire potest, quod omnium consistentia pendeat ab ordine, et quod ordines sint multiplices, communes et particulares, et quod sit unus qui est universalissimus omnium, [1]ex quo pendent communes et particulares in continua serie; et quod universalissimus intret in omnes sicut ipsa essentia in formas, et quod sic non aliter unum faciant. Haec unitas est, quae facit conservationem totius, quod alioqui dilaberetur, et non modo recideret in primum chaos, sed in nihilum. Quid foret cum homine, nisi in ejus corpore omnia et singula distinctissime ordinata essent, et non penderet communitas eorum ab uno corde et pulmone? Quid alioqui nisi confusum quid? Num tunc ventriculus ageret suas functiones, hepar et pancreas suas, mesenterium et mesocolon suas, renes et intestina suas? Ex ordine in illis et inter illa est, quod omnia et singula illa coram homine appareant ut unum. Quid absque distincto ordine in mente seu spiritu hominis foret, nisi communitas ejus penderet a voluntate et intellectu, quam confusum et indigestum quid? Num absque illo ordine homo potuisset plus cogitare et velle, quam pictura ejus super tabula, aut sculptura ejus in domo? Quid homo absque ordinatissimo influxu e caelo, et ejus receptione? Et quid hic influxus absque universalissimo, a quo totius et omnium ejus partium regimen pendet? ita nisi a Deo, et nisi in Ipso et ab Ipso omnia sint, vivant et moveantur? Haec coram homine naturali illustrari possunt per innumera, ut per haec: quid imperium aut regnum absque ordine, nisi caterva praedonum, quorum plures congregati interficerent millia, et tandem pauci hos plures? Quid civitas absque ordine, immo quid domus absque ordine? Et quid regnum, civitas, domus, nisi in unoquovis aliquis supremum agat?


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church