706. Quod per "Sanguinem" Domini intelligatur Divinum Verum Ipsius et Verbi, est quia per "Carnem" Ipsius spiritualiter intelligitur Divinum Bonum amoris; et haec duo in Domino unita sunt. Notum est, quod Dominus sit Verbum; ac duo sunt, ad quae omnia Verbi se referunt, Divinum Bonum et Divinum Verum; quare si Verbum pro Domino assumitur, patet, quod illa duo per "Carnem et Sanguinem" Ipsius intelligantur. Quod per "Sanguinem" intelligatur Divinum Verum Domini seu Verbi, constat ex pluribus locis, ut quod sanguis dictus fuerit "sanguis foederis," et foedus est conjunctio, et haec fit a Domino per Divinum Verum Ipsius. Et apud Sachariam:
"Per sanguinem foederis tui emittam vinctos e fovea" (ix. 11). Et apud Mosen: Moses postquam legerat librum [1]legis in auribus populi, sparsit dimidium sanguinis super populum, et dixit, "Ecce sanguis foederis, quod pepigit Jehovah cum vobis super omnia verba haec" (Exod. xxiv. 3-[2]8.) Et Jesus "accipiens poculum, et dedit illis, dicens, .... Hoc est sanguis meus, ille Novi Foederis" (Matth. xxvi. 27, 28; Marc. xiv. 24; Luc. xxii. 20). [2.] Per "sanguinem Novi Foederis" seu Testamenti, non aliud significatur, quam Verbum, quod vocatur Foedus et Testamentum, Vetus et Novum, ita Divinum Verum ibi. Quoniam per "sanguinem" id significatur, ideo Dominus dedit illis vinum, dicens, "hoc est Sanguis meus," et "Vinum" significat Divinum Verum; quare id etiam vocatur "Sanguis uvarum" (Genes. xlix. 11; Deutr. xxxii. 14). Hoc patet adhuc ex Domini verbis, "Amen, amen, dico vobis, Nisi comederitis carnem Filii hominis, et biberitis Ipsius sanguinem, non habebitis vitam in vobis, ....nam caro mea est vere cibus, et sanguis meus est vere potus: qui comedit meam carnem, et bibit meum sanguinem, ille in Me manet, et Ego in illo" (Joh. vi. 50-58). Quod per "sanguinem" hic intelligatur Divinum Verum Verbi, patet manifeste, quia dicitur quod ille qui bibit habeat vitam in se, ac maneat in Domino et Dominus in illo; quod hoc faciat Divinum Verum, et vita secundum illud, et quod Sancta Cena confirmet illud, notum potest esse in ecclesia. [3.] Quoniam "sanguis" significabat Divinum Verum Domini, quod etiam est Divinum Verum Verbi, et hoc est ipsum Foedus et Testamentum Vetus et Novum, ideo fuit sanguis sanctissimum repraesentativum Ecclesiae apud filios Israelis, in qua omnia et singula fuerunt correspondentiae naturalium cum spiritualibus. Ut Quod sumerent de sanguine paschali, et darent super postes et superliminaria Dominum, ne veniret super illos plaga (Exod. xii. 7, 13, 22). Quod sanguis holocausti spargereter super altare, ad fundamenta ejus, et super Aharonem, filios ejus, et vestes eorum (Exod. xxix. 12, 16, 20, 21; Lev. i. 5, 11, 15; iii. 2, 8, 13; iv. 25, 30, 34; viii. 15, 24; xvii. 6; [1]Num. xviii. [2]17; Deutr. xii. 27). Tum super velum quod super arca, super propitiatorium ibi, et super cornua altaris suffitus (Lev. iv. 6, 7, 17, 18; xvi. 12-15). Per "sanguinem Agni" simile significatur in Apocalypsi, "Hi laverunt stolas suas, et dealbaverunt illas in sanguine Agni" (vii. 14). Et per haec ibi, "Factum est bellum in caelo, Michael et angeli ejus pugnarunt contra draconem, .... et vicerunt illum per sanguinem Agni et per verbum testimonii [3]illorum" (xii. 7, 11). [4.] Non enim cogitari potest, quod Michael et angeli ejus per aliud vicerint draconem, quam per Divinum Verum Domini in Verbo; nam angeli in caelo non cogitare possunt de aliquo sanguine, nec cogitant de passione Domini, sed de Divino Vero, et de resurrectione Ipsius. Quare cum homo cogitat de sanguine Domini, angeli percipiunt Divinum Verum Verbi Ipsius; et cum de passione Domini, percipiunt glorificationem Ipsius, et tunc solum resurrectionem. Quod ita sit, datum est per multam experientiam nosse. [5.] Quod "sanguis" significet Divinum Verum, patet etiam ex his apud Davidem: Deus "animas egenorum servabit, ....pretiosus erit Sanguis illorum in oculis Ipsius, et [4]vivent, et dabit illis ex auro Schebae" (Psalm. lxxii. 13-16);
"sanguis" pretiosus in oculis Dei, pro Divino Vero apud illos; "aurum Schebae" est sapientia inde. Et apud Ezechielem:
"Congregate vos .... ad sacrificium magnum super montibus Israelis, ut comedatis carnem et bibatis sanguinem; sanguinem principum terrae bibetis, .... et bibetis sanguinem usque ad ebrietatem:.... sic dabo gloriam meam inter gentes" (xxxix. 17-21):
agitur ibi de Ecclesia quam Dominus apud gentes instauraturus est; quod per "sanguinem" hic non possit intelligi sanguis, sed Verum ex Verbo apud illos, videatur mox supra.