True Christian Religion (Chadwick) n. 708

Previous Number Next Number See English 

708. Quod per Vinum simile intelligatur quod per Sanguinem, patet clare a Domini verbis, Jesus sumens poculum dicens, "Hoc est Sanguis meus" (Matth. xxvi., Marc. xiv.; Luc. xxii.). Tum ex his, "Lavat in vino vestimentum suum, et in sanguine uvarum velamen suum" (Genes. xlix. 2);

haec de Domino. "Faciet Jehovah Zebaoth omnibus populis convivium pinguedinum, convivium fecum," seu vini suavis ({1}Esai. xxv. 6);

haec de sacramento Sanctae Cenae a Domino instituendae. Apud eundem, "Omnis sitiens ite ad aquas, et cui non argentum, ite, emite, et comedite; et emite sine argento... vinum" (lv. 1). Per "genimen vitis," quod novum bibituri sunt in regno caelesti (Matth. xxvi. 29; Marc. xiv. {2}25; Luc. xxii. {3}18), non aliud intelligitur quam novae ecclesiae et caeli verum: quare etiam ecclesia multis locis in Verbo vocatur "vinea" (ut Esai. v. 1,2,4; Matth. xx. 1-13);

et Dominus Se vocat vitem veram; et homines qui inseruntur illi, palmites (Joh. xv. 1, {4}6): praeter plura alibi.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church