True Christian Religion (Chadwick) n. 712

Previous Number Next Number See English 

712. Notum etiam est, quod essentalia ecclesiae sint tria, nempe Deus, Charitas et Fides; et quod omnia ibi se referant ad tria illa, ut ad sua universalia. Haec eadem sunt cum supra dictis, nam Deus in Sancta Cena est Dominus, charitas est Divinum Bonum, et Fides est Divinum Verum. Quid charitas aliud quam bonum quod homo facit a Domino? et quid fides nisi verum quod homo credit a Domino? Inde est, quod tria sint in homine quoad internum ejus, nempe anima seu mens, voluntas, et intellectus; haec tria sunt receptacula trium illorum universalium; ipsa anima seu mens est receptaculum Domini, inde enim vivit; voluntas est receptaculum amoris seu boni; ac intellectus est receptaculum sapientiae seu veri: quare omnia et singula in anima seu mente, non modo se referunt ad tria illa universalia caeli et ecclesiae, sed etiam procedunt ex illis. Dic quicquam quod procedit ex homine, in quo non mens, voluntas, et intellectus sunt; si auferretur unum ex illis, num homo plus esset, quam quoddam inanime? Similiter sunt tria in homine quoad externum ejus, ad quae etiam omnia et singula se referunt et a quibus dependent; videlicet corpus, cor, et pulmo: haec tria corporis etiam correspondent tribus mentis, cor voluntati, et pulmo seu respiratio intellectui. Quod talis correspondentia sit, in anteactis plene ostensum est. Ita nunc omnia et singula in homine tam universaliter quam singulariter formata sunt ut receptacula trium illorum universalium caeli et ecclesiae. Causa est, quia homo creatus est imago et similitudo Dei, proinde ut sit in Domino et Dominus in illo.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church