True Christian Religion (Chadwick) n. 720

Previous Number Next Number See English 

720. Sed usque non credendum est, quod Dominus illis qui indigne accedunt, claudat caelum; hoc non facit ulli homini usque ad extremum vitae ejus in mundo; sed quod homo sibi ipsi illud claudat; quod facit per rejectionem fidei et per malum vitae. Sed usque homo jugiter tenetur in statu possibili paenitentiae et conversionis; nam Dominus perpetuo adest et urget ut recipiatur; dicit enim, "Consisto ad januam et pulso; si quis audiverit vocem meam, et aperuerit, ...ingrediar,...et cenabo cum illo et ille mecum" (Apoc. iii. 20). Quare in culpa est ipse homo, qui non aperit januam. Aliter fit post mortem; tunc caelum clausum est, et non apertibile illis, qui usque ad finem vitae indigne ad Sanctam Mensam accesserunt nam tunc interiora mentis illorum fixata et constabilita sunt.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church