True Christian Religion (Chadwick) n. 725

Previous Number Next Number See English 

725. QUOD ILLI, QUI AD SANCTAM CENAM DIGNE ACCEDUNT, SINT IN DOMINO, ET DOMINUS IN ILLIS; PROINDE QUOD PER SANCTAM CENAM FIAT CONJUNCTIO CUM DOMINO.

Quod illi ad Sanctam Cenam digne accedant, qui in fide in Dominum et in charitate erga proximum sunt; et quod veritates fidei sistant praesentiam Domini, et bona charitatis una cum fide conjunctionem, in pluribus capitibus supra demonstratum est: ex quibus sequitur, quod illi qui digne ad Sanctam Cenam accedunt, conjungantur Domino, et qui conjuncti sunt Domino, sint in Ipso et Ipse in illis. Quod hoc fiat illis qui digne accedunt, declarat Ipse Dominus apud Johannem, his verbis:

"Qui manducat meam Carnem, et bibit meum Sanguinem, in Me manet et Ego in illo" (vi. 56):

quod hoc sit conjunctio cum Domino, docet etiam alibi apud eundem:

"Manete in Me, etiam Ego in vobis;...qui manet in Me et Ego in illo, hic fert fructum multum" (xv. 4, 5; et Apoc. iii. 20). Quid conjunctio cum Domino aliud, quam esse inter illos, qui in Corpore Ipsius sunt? et Corpus Ipsius faciunt illi, qui credunt in Ipsum, et faciunt voluntatem Ipsius. Voluntas Ipsius est exercitium charitatis secundum vera fidei.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church