True Christian Religion (Chadwick) n. 732

Previous Number Next Number See English 

732. Post consultationem Prima Cohors, quae e septentrione erat, dixit, quod gaudium caeleste, et felicitas aeterna, sint unum cum ipsa vita caeli: "quare unusquisque, qui intrat caelum, quoad vitam intrat in festivitates ejus. non aliter quam qui intrat in nuptias, intrat in harum festivitates; estne caelum coram visu nostro supra nos, ita in loco ac ibi et non alibi sunt faustitates supra faustitates, ac voluptates supra voluptates; in has infertur homo quoad omnem perceptionem mentis, et quoad omnem sensationem corporis, ex plenitudine gaudiorum loci istius, cum in caelum; quare felicitas caelestis, quae etiam est aeterna, non aliud est quam intromissio in caelum, ac intromissio ex Divina gratia." (2.) His dictis, Altera Cohors ex Septentrione ex sua sapientia exprompsit hoc augurium: "Gaudium caeleste et felicitas aeterna non aliud sunt, quam laetissima consortia cum angelis, et suavissimae confabulationes cum illis, ex quibus facies continue expansae tenentur in laetitiis, et ora totius consortii in risibus amoenitatis ex blandiloquiis et facetiis; et quid gaudia caelestia quam talium variationes in aeternum?" (3.) Tertia Cohors, quae erat prima ex sapientibus e plaga occidentali, ex suarum affectionum cogitationibus edidit hoc: "Quid gaudium caeleste et felicitas aeterna aliud, quam epulationes cum Abrahamo, Isaco, et Jacobo, super quorum mensis erunt edulia delicata et opipara, ac vina generosa et nobilia, et post epulas ludi ac choreae virginum et juvenum saltantium ad modos symphoniarum et tibiarum, interjectis cantibus odarum suavissimis? et demum ad vesperam erunt spectacula ex personatis; et post haec iterum epulae, et sic quovis die in aeternum." (4.) His edictis, Quarta Cohors, quae erat secunda e plaga occidentali, enuntiavit suam sententiam, dicens: "Nos fovimus plures ideas de gaudio caelesti, et de felicitate aeterna, et exploravimus varia gaudia et contulimus illa inter se, et conclusimus quod gaudia caelestia sint gaudia paradisiaca; quid aliud caelum quam paradisus, cujus extensio est ab oriente in occidentem, et a meridie in septentrionem, et in illo arbores fructuum et flores deliciarum, in quarum medio est magnifica arbor vitae, circum quam sedebunt beati, vescentes fructibus saporis delicati, ac ornati sertis florum odoris suavissimi? et quod haec aspirante perpetuo vere indies cum infinita varietate enascantur et renascantur; et quod ex horum ortu et flore perpetuo, et simul ex temperie jugiter verna, animi continue renovati non possint aliter quam gaudia indies nova attrahere et respirare, et inde in florentem aetatem, et per hanc in primitivum statum, in quem Adamus et ejus uxor creati sunt, reduci, et sic in paradisum illorum, e terra translatum in caelum, remitti." (5.) Quinta Cohors, quae erat prima ex ingeniosis e plaga meridionali, effata est hoc: "Gaudia caelestia et felicitas aeterna non aliud sunt, quam supereminentia dominia, et opulentissimae gazae, et inde superregia magnificentia ac superillustris splendor. Quod gaudia caeli, et horum fruitio continua, quae est aeterna felicitas, illa sint, perspeximus ex illis in mundo priori, qui potiti sunt illis; et insuper ex eo, quod felices in caelo regnaturi sint cum Domino, ac futuri reges et principes, quia sunt filii Ipsius, Qui est Rex regnum et Dominus dominorum, et quod sessuri sint super thronis, et quod angeli illis ministraturi sint. Magnificentiam caeli perspeximus ex hoc, quod Nova Hierosolyma, per quam describitur gloria caeli, habitura sit portas, quarum unaquaevis erit una margarita, et plateas ex puro auro, et murum fundatum super lapidibus pretiosis; consequenter quod cuivis in caelum recepto sit sua aula ex auro et pretiositatibus splendens, ac dominium ordine ab uno in alterum successurum. Et qua novimus, quod talibus innata sint gaudia, ac insita felicitas, et quod sint sponsiones Dei irrefragabiles, non potuimus aliunde statum felicissimum vitae caelestis deducere. (6.) Post hanc, Sexta Cohors, quae erat secunda e plaga meridionali, extulit vocem, et dixit: "Gaudium caeli et ejus aeterna felicitas, non aliud est, quam perpetua glorificatio Dei, festum perennans in aeternum, ac beatissimus cultus cum cantibus et jubilis; et sic constans elevatio cordis ad Deum, cum plena fiducia acceptationis precum et laudum propter Divinam munificentiam beatitudinis illorum." Aliqui ex cohorte adjecerunt, quod glorificatio illa futura sit cum magnificis luminaribus, cumque suffitibus fragrantissimis, et cum processionibus pompae, pontifice maximo praeeunte cum buccina magna, sequentibus illum primatibus et clavigeris, magnis et parvis, et post hos viris cum palmis, et mulieribus cum aureis simulacris in manibus.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church