True Christian Religion (Chadwick) n. 742

Previous Number Next Number See English 

742. Cum in his erant, venit nuntius a principe, qui invitavit illos ad comedendum panem secum; et simul tunc duo satellites aulae apportabant vestes byssi, et dixerunt, "Induite has, quia nemo ad mensam principis admittitur nisi indutus vestibus caeli." Et accinxerunt se, et comitati sunt angelum suum, et introducebantur in hypethrum, ambulatorium palatii, et exspectabant principem; et ibi angelus insertabat illos consortiis cum magnatibus et moderatoribus, qui etiam praestolabantur principem. Et ecce post horulam apertae sunt fores, et per unam latiorem ab occidente viderunt ejus introitum in ordine et pompa processionis: praeibant illum consiliarii a latere, post hos consiliarii a cameris, et post hos primarii ex aula: in horum medio fuit princeps, et post illum aulici variae distinctionis, et ultimo satellites; omnes connumerati ad centum et viginti. [2.] Angelus stans ante decem novos advenas, ex vestitu tunc apparentes ut inquilini, accessit cum illis ad principem, et reverenter adduxit illos; et princeps in procedendo non moratus, dixit illis, "Venite mecum ad panem." Et secuti sunt in triclinium, et viderunt mensam magnifice ap paratam, in medio ejus excelsam pyramidem ex auro cum centum scutellis in triplici ordine super formis suis, super quibus erant panes saccharini, et musta vinorum concreta, cum aliis lautitiis ex pane et vino confectis; ac per mediam pyramidem scaturivit sicut fons saliens cum vino nectareo, cujus vena ex summitate pyramidis dispersit se, et cyathos implevit. Ad latera hujus excelsae pyramidis erant variae formae caelestes ex auro, super quibus erant patinae et patellae cibis omnis generis refertae: formae caelestes, super quibus erant patinae et patellae, erant formae artis ex sapientia, quae in mundo non aliqua arte exarari, nec voce describi possunt: patinae et patellae erant ex argento, circumcaelatae similibus formis in plano cum sustentaculis suis; cyathi erant ex gemmis pellucentibus. Talis erat apparatus mensae.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church