True Christian Religion (Chadwick) n. 768

Previous Number Next Number See English 

768. QUOD ADVENTUS DOMINI NON SIT ADVENTUS IPSIUS AD DELENDUM CAELUM ASPECTABILE ET TERRAM HABITABILEM, ET AD CREANDUM NOVUM CAELUM ET NOVAM TERRAM, SICUT HACTENUS MULTI EX NON INTELLECTO SENSU SPIRITUALI VERBI OPINATI SUNT.

Sententia hodie vigens in ecclesiis est, quod Dominus, cum ad ultimum judicium veniet, appariturus sit in nubibus caeli cum angelis et clangore tubarum: et congregaturus omnes qui super tellure habitant, et simul qui defuncti sunt; ac separaturus malos a bonis, sicut pastor hircos ab ovibus; et quod tunc conjecturus sit malos seu hircos in infernum, ac bonos seu oves elevaturus in caelum: et quod tunc simul creaturus sit novum caelum aspectabile, et novam Terram habitabilem; et super hanc demissurus sit urbem, quae vocabitur Nova Hierosolyma, cujus structura erit secundum descriptionem in Apocalypsi (xxi.), videlicet ex jaspide et auro, et ejus muri fundamenta ex omni lapide pretioso, ac ejus altitudo, latitudo et longitudo aequales, unaquaevis duodecies mille stadiorum; et quod in hanc urbem congregarentur omnes electi, tam qui vivunt, quam qui ab initio mundi obiverunt; et quod hi tunc redituri in sua corpora, ac aeterno gaudio in magnifica illa urbe, ut in suo caelo, fruituri. Haec sententia de adventu Domini, et de ultimo judicio, est hodie regnans in ecclesiis Christianis.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church