775. Simile est cum homine ecclesiae in concreto seu in composito, quemadmodum est cum homine individuo seu in particulari. Homo in concreto seu composito, est ecclesia inter plures; et homo in individuo seu particulari, est ecclesia in unoquovis inter illos plures. Secundum ordinem Divinum est, ut communia sint et particularia, et ut utraque simul in unaquavis re sint, et quod particularia alioqui non existant et subsistant; sicut non quicquam particulare intus in homine, nisi communia sint, quibus circumdentur. Particularia in homine sunt viscera et horum partes, et communia sunt involucra, quae non solum sunt circum totum hominem, sed etiam circum singula viscera, et circum singulas partes eorum. Simile est in omni bestia, ave et verme; et simile in omni arbore, frutice, et semine; nec potest sonus dari ex fidibus et per flatum, nisi communissimum sit, ex quo singula modulaminis trahunt suum commune, ut existant. Simile etiam est cum omni sensu corporis, ut cum visu, auditu, olfactu, gustu et tactu; et quoque simile est cum omni sensu interno, qui sunt mentis. Haec illustrationis causa adducta sunt, ut sciatur quod etiam in ecclesia sint communia et particularia, et quoque communissima; et quod inde sit, quod quatuor ecclesiae praecesserint in ordine, ex qua progressione ortum est communissimum ecclesiae, et successive commune et particulare cujusvis. In homine etiam sunt duo communissima, ex quibus omnia communia et singula particularia ejus trahunt suam existentiam: duo illa communissima in corpore sunt cor et pulmo, in spiritu ejus voluntas et intellectus; ex his et illis pendent omnia vitae ejus tam in communi quam in particulari, quae sine illis dilaberentur et emorerentur. Simile foret cum universo caelo angelico, et cum universo genere humano, immo cum universo mundo creato, nisi a Deo, Ipsius Amore et Sapientia, omnia in communi, et singula in particulari, penderent.