788. Quod haec ecclesia successura sit ecclesiis, quae a principio mundi exstiterunt, et quod duratura sit in saecula saeculorum; et quod sic futura sit corona omnium ecclesiarum, quae antea fuerunt, prophetavit Daniel; primum dum enarravit et explicuit Nebuchadnezari somnium ejus de quatuor regnis, per quae intelliguntur quatuor ecclesiae per statuam ei visam repraesentatae, dicens, "In diebus horum (regum) surgere faciet Deus caelorum regnum quod in saecula non peribit,...et consumet omnia illa regna, illud autem stabit in saecula" (ii. 44);
et quod hoc fiet per Lapidem factum in Petram magnam implentem omnem terram (vers. 35):
per "petram" in Verbo intelligitur Dominus quoad Divinum Verum. Et idem Propheta alibi:
"Videns fui in visionibus noctis, et ecce cum nubibus caelorum sicut Filius hominis,...et Huic datum est dominium, et gloria. et regnum; et omnes populi, gentes et linguae Ipsum colent; dominium Ipsius dominium saeculi, quod non transibit et regnum...quod non peribit" (vii. 13, 14);
et haec dicit, postquam vidit quatuor Bestias magnas e mari ascendentes (vers. 3), per quas etiam quatuor ecclesiae priores repraesentatae sunt. Quod haec a Daniele prophetata sint de hoc tempore, constat a verbis ejus, xii. 4; tum a Domini verbis, Matth. xxiv. 15, 30. Similia dicuntur in Apocalypsi, "Septimus angelus clanxit; tunc factae sunt voces magnae in caelo, ({1}dicentes) Facta sunt regna ({2}mundi) Domini nostri et Christi Ipsius, et regnabit in saecula saeculorum" (xi. 15).