True Christian Religion (Chadwick) n. 79

Previous Number Next Number See English 

79. Quartum Memorabile: - Quondam cum in cogitatione de creatione universi eram, accesserunt aliqui ex orbe Christiano, qui suo tempore philosophi inter celeberrimos fuerunt, et prae reliquis reputati sapientes; et dixerunt, Percipimus quod cogites de creatione; dic nobis quae tua mens de illa." Sed respondi, "Dicite primum quae vestra." Et dixit unus, "Mens mea est, quod creatio sit a natura, et sic quod natura se ipsam creaverit, et quod haec fuerit ab aeterno; non enim datur vacuum, nec dabile est. Atqui quid aliud spectamus oculis, captamus auribus, odoramus naribus, et respiramus pectore, quam Naturam? et haec qua extra nos est, etiam intra nos est. [2.] Alter haec audiens dixit, "Nominas naturam, et hanc facis creatricem universi, sed non scis quomodo natura operata est universum; quare dicam. Convolvit se in vortices, qui inter se colliserunt sicut nubes inter se, et sicut domus in terrae motu, dum collabuntur;" et quod ex illa collisione crassiora se contulerint in unum, unde tellus; et quod fluidiora se ex his secreverint, et quoque se contulerint in unum, unde maria; et quod ex his etiam leviora se separaverint, unde aether et aer, et ex horum levissimis sol. "Vidistine, quod dum oleum, aqua, et pulvis terrae commiscentur una, se sponte dividant, et in ordine unum supra alterum collocent?" [3.] Tunc alius illud auscultans, dixit, "Loquimini ex phantasia. Quis non scit, quod omnium prima origo fuerit chaos, quod magnitudine quartam partem universi impleverat; et quod in medio ejus fuerit ignis; circumcirca illum aether; et circum hunc materia; et quod illud chaos rimas duxerit, et per [1]has ignis eruperit, sicut ex Aetna et Vesuvio, inde sol; et quod post hunc aether se evolverit et circumfuderit, unde atmosphaera; et tandem materia residua se glomeraverit in orbem, unde tellus: quod stellas attinet, sunt illae modo luminaria in expanso universi, ex sole et ejus igne et luce exorta; sol enim primum fuit sicut oceanus igneus, qui, ne incenderet tellurem, excerpsit ex se flammulas lucentes, quae locum sortitae in ambitu perfecerunt universum; inde ejus firmamentum." [4.] Sed stetit unus inter illos, qui dixit, "Erratis; vos videmini vobis sapientes, et ego vobis videor simplex; at usque in simplicitate mea credidi et credo quod universum a Deo creatum sit; et quia natura est universi, quod simul tunc universa natura. Si [2]natura se ipsam creaverit, fuissetne illa ab aeterno? sed oh quale delirium." Et tunc unus ex sapientibus ita dictis accurrit propius et propius ad hunc loquentem, et admovit sinistram aurem ad os ejus, dextra ejus auris erat obturata sicut gossypio, et quaesivit quid locutus est; et is repetiit idem; et tunc ille qui accurrit, circumspexit, num aliquis sacerdos adesset, et vidit unum a latere loquentis, et tunc replicuit dicens, "Fateor etiam ego, quod universa natura sit a Deo, sed-." Et tunc abivit, susurrans cum sociis, et inquiit, "Hoc dixi quia praesto erat sacerdos; vos et ego scimus quod natura sit a natura, et quia sic natura est Deus, dixi quod universa natura sit a Deo, sed-." [5.] At sacerdos audiens susurros illorum, dixit, "Sapientia vestra quae est mere philosophica, seduxit vos, et occlusit interiora mentium Vestrarum, adeo, ut non lux aliqua ex Deo et e caelo Ipsius, potuerit influere, et illustrare vos; exstinxistis illam." Et dixit, "Ventilate itaque, et decidite inter vos, unde sunt animae vestrae, quae immortales sunt; num ex natura, vel num fuerunt in magno illo chao simul?" Quibus auditis abivit prior ad consocios, rogans ut illi una cum ipso hunc nodum quaestionis solverent; et concluserunt, quod anima humana non sit nisi quam aether, et quod cogitatio non nisi quam modificatio aetheris per lucem solis; ac aether est naturae. Et dixerunt, "Quis non scit, quod loquamur per aerem? et quid cogitatio nisi quam loquela in puriore aere, qui Vocatur aether? Inde est quod cogitatio et loquela unum faciant. Quis hoc non potest animadvertere ex homine dum infans est? Is primum discit loqui, et successive loqui secum, et hoc est cogitare. Quid tunc cogitatio aliud quam modificatio aetheris? ac sonus loquelae quid aliud quam modulamen ejus? Ex quibus decidimus, quod anima, quae cogitat, sit naturae. [6.] Sed aliqui ex illis quidem non dissenserunt, sed statum quaestionis illustraverunt, dicentes, quod animae exortae sint, cum aether ex magno illo chao se eglomeravit, et quod tunc in suprema regione se diviserit in innumerabiles individuas formas, quae se infundunt in homines, dum incipiunt ex aere puriore cogitare, quae tunc vocantur animae. Hoc audito, dixit alius, "Concedo, quod formae individuae ab aethere in regione superiore formatae fuerint innumerabiles, sed usque homines a creatione mundi nati numerum illarum excesserunt; quomodo tunc formae illae aethereae sufficere potuerunt? Quare mecum cogitavi, quod animae exeuntes ex ore hominum dum obeunt, post aliquot millia annorum redeant ad eosdem, ac similem priori vitam ineant et peragant; quod multi ex sapientibus parilia et metempsychosin credant, notum est. Praeter bos etiam a reliquis sparsae sunt aliae conjecturae, quas, quia erant insaniae, praetereo. [7.] Post horulam rediit sacerdos; et tunc ille, qui prius de creatione universi a Deo locutus est, narravit illi decisa illorum de anima: quibus auditis sacerdos dixit illis, "Vos locuti estis prorsus quemadmodum in mundo cogitavistis, nescientes quod non in illo mundo, sed in alio, qui vocatur mundus spiritualis, sitis. Omnes illi qui sensuales corporei facti sunt ex confirmationibus pro natura, non sciunt aliter, quam quod sint in eodem mundo in quo nati et educti sunt. Causa est, quia ibi fuerunt in corpore materiali, hic autem sunt in corpore substantiali; et homo substantialis videt se et socios circum se, prorsus sicut homo materialis videt se et socios circum se; est enim substantiale primitivum materialis; et quia cogitatis, videtis, odoratis, gustatis, et loquimini similiter ut in mundo naturali, ideo creditis quod eadem natura hic sit; cum tamen hujus mundi natura tantum differt et distat ab illius mundi natura, quantum substantiale a materiali, seu spirituale a naturali, seu prius a posteriori; et quia natura mundi, in qua prius vixistis, est respective mortua, ideo vos ex confirmationibus pro illa facti estis sicut mortui; sed in illis quae Dei, caeli et ecclesiae sunt, et quoque in illa re, quae animas vestras spectat. Sed usque omnis homo, tam malus quam bonus, potest quoad intellectum elevari usque in lucem in qua sunt angeli caeli, et tunc videre quod Deus sit, et quod vita post mortem sit, et quod Anima hominis non sit aetherea, et sic ex natura istius mundi, sed spiritualis, et ideo victura in aeternum. Intellectus in angelica illa luce potest esse, dum modo amores naturales, qui sunt ex mundo et pro illo ejusque natura, et ex corpore et pro illo ejusque proprio, removentur. [8.] Et illico tunc a Domino, remoti sunt illi amores, et datum est illis loqui cum angelis, et ex illorum sermone in illo statu perceperunt quod Deus sit, et quod post mortem in alio mundo vivant; quare pudore suffusi sunt, et exclamaverunt, "Insanivimus, insanivimus." Sed quia hic status non fuit illorum proprius, et inde post aliquot minuta taediosus et ingratus factus est. averterunt se a sacerdote, et non voluerunt audire ejus loquelam amplius, et sic redierunt in amores priores, qui erant mere naturales, [1]mundani et corporei; et abiverunt ad sinistrum, a societate in societatem, et tandem venerunt ad viam, ubi jucunda amorem illorum afflaverunt illos, et dixerunt, "Hanc viam eamus; et iverunt, et descenderunt, et tandem venerunt ad illos qui in jucundis similium amorum erant, ulterius. Et qua jucundum illorum erat jucundum malefaciendi, et in via quoque malum fecerunt multis, incarcerati sunt, et facti daemones; et tunc jucundum illorum conversum est in injucundum, quia per poenas et harum timores, a priori suo jucundo, quod fecit naturam illorum, coerciti et refrenati sunt. Et quaesiverunt illos, qui in eodem carcere erant, num ita in aeternum victuri sint. Respondebant aliqui ibi, "Nos fuimus hic aliquot saeculis, et mansuri sumus in saecula saeculorum; quoniam natura, quam contraximus in mundo, non mutari potest, nec expelli per poenas; et dum per has expellitur. usque post brevem temporis elapsum recurrit."


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church