True Christian Religion (Chadwick) n. 83

Previous Number Next Number See English 

83. Quod aliquis Filius ab aeterno natus descenderit et Humanum assumpserit, prorsus ut erroneum cadit et dissipatur ex locis in Verbo, in quibus Ipse Jehovah dicit, quod Ipse Salvator et Redemptor sit, quae sunt sequentia: "Nonne Ego Jehovah, et non amplius Deus praeter Me? Deus justus et Salvator non praeter Me" (Esai. xlv. 21, 22). "Ego Jehovah et non praeter Me Salvator" (Esai. xliii. 11). "Ego Jehovah Deus tuus, ...et Deum praeter Me non agnosces, et Salvator non praeter Me" (Hosch. xiii. 4). "Ut sciat omnis caro, quod Ego Jehovah Salvator tuus et Redemptor tuus" (Esai. xlix. 26; cap. lx. 16). "Quod ad Redemptorem nostrum, Jehovah Zebaoth nomen Ipsius" (Esai. xlvii. 4). "Redemptor eorum, fortis Jehovah Zebaoth nomen Ipsius" (Jerem. l. 34). "Jehovah Petra mea, et Redemptor meus" (Psalm. xix. 15 [B.A. 14]). "Sic dixit Jehovah Redemptor tuus, Sanctus Israelis, Ego Jehovah Deus tuus" (Esai. xlviii. 17; cap. xliii. [1]14; cap. xlix. 7). "Sic dixit Jehovah Redemptor tuus; ....Ego Jehovah faciens omnia, ...et solus.. a Me Ipso" (Esai. xliv. 24). "Sic dixit Jehovah Rex Israelis, et Redemptor ejus Jehovah Zebaoth: Ego Primus et.. Ultimus, et praeter Me non Deus" (Esai. xliv. 6). "Tu Jehovah Pater noster, Redemptor noster a saeculo nomen tuum" (Esai. lxiii. 16). "Cum misericordia aeternitatis miserebor.., sic dixit Redemptor tuus Jehovah" (Esai. liv. 8). "Redemeras me Jehovah.. veritatis" (Psalm. xxxi. 6 [B.A. 5]). "Speret Israel in Jehovah, quia cum Jehovah misericordia, plurima cum Ipso redemptio; Ille redimet Israelem ab omnibus iniquitatibus ejus" (Psalm. cxxx. 7, 8). [2]"Jehovah Zebaoth nomen Ejus, et Redemptor tuus Sanctus Israelis, Deus totius terrae vocabitur" (Esai. liv. 5). Ex his locis et perplurimis aliis, omnis homo, cui oculi, et mens per oculos aperta est, videre potest, quod Deus, qui unus est, descenderit, et Homo factus sit, propter finem ut redemptionem ageret. Quis hoc non videre potest ut in luce matutina, dum attendit ad ipsa illa effata Divina, quae adducta sunt? At vero qui in umbra noctis sunt ex confirmatione pro nativitate alterius Dei ab aeterno, ac de hujus descensu et redemptione, illi ad Divina illa effata claudunt palpebras, et sub illis cogitant, quomodo illa applicent ad sua falsa et pervertant.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church